라틴어 문장 검색

Hoc infrequentiam et diminutionem peperit populi, et (per consequentiam) oppidorum, ecclesiarum, decimarum, et similium.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 7:4)
Sed tale temperamentum adhibuerunt, ut clausuras tantum et pascua quae depopulationem liquido invehebant tollerent, neque tamen expresse aut interdicto aliquo imperioso, sed solummodo per consequentiam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 7:12)
Adeo ut per consequentiam omnes nummos argenteos in monetariam regis iterum recudendos adduci necesse fuerit, unde rex propter novam cusionem fructum perciperet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 30:5)
Nimirum tam propter exemplum quam propter consequentiam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 1:3)
quae tamen subtilitates in verbis, aut saltem vulgaribus notionibus (quod tantundem valet), non in rebus aut natura consumptae fuerunt, atque utilitatis expertes erant, non tantum in origine, sed etiam in consequentiis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 299:2)
Rursus, vim et virtutem et consequentias rerum inventarum notare juvat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 325:1)
deductio intellectualis ad sensibile;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:31)
secundae deducunt non-sensibile ad sensibile;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 372:2)
Eae deducunt non-sensibile ad sensibile.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 379:3)
1. In primo genere non fit deductio ad sensibile, nisi rei, quae cerni non possit propter distantiam, adjiciatur aut substituatur alia res quae sensum magis e longinquo provocare et ferire possit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 381:1)
Atque haec omnia deducuntur ad sensibile per effectus conspicuos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 384:7)
Egressus autem sive emissio spiritus deducitur ad sensibile in rubigine metallorum, et aliis putrefactionibus ejus generis quae sistunt se antequam pervenerint ad rudimenta vitae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 385:6)
At contractio partium tangibilium, postquam aliquid de spiritu fuerit emissum (unde sequitur illa desiccatio), deducitur ad sensibile tum per ipsam duritiem rei auctam, tum multo magis per scissuras, angustiationes, corrugationes, et complicationes corporum, quae inde sequuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 385:11)
Coacervatio autem materiae et rationes ejus deducuntur ad sensibile per pondus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 391:1)
deducunt enim non-sensibile ad sensibile.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 395:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION