라틴어 문장 검색

In moralium vero dogmate definitur:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 28:6)
vires animae vegetabilis et sensibilis non operantur extra sui organi harmoniam;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 6:2)
si ergo harmonia regatur afflatibus sidereis, per consequens et operationes animae sensibilis et vegetabilis afflatibus sidereis regulabuntur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 6:3)
1. Ad id quod obicitur ulterius, respondendum est, quod hoc modo ad fatum referuntur operationes virtutum vegetabilium et sensibilium.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 11:1)
Cum tamen dispositio fatalis exclusibilis sit et impedibilis ab oppositis dispositionibus inventis in materia, exclusibilis etiam est ab oppositis dispositionibus inventis in anima sensibili.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 11:2)
Hoc enim faciunt apprehensa in virtutibus animae sensibilis, quod faciunt dispositiones activarum et passivarum qualitatum in corporibus;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 11:3)
alio modo, prout est instrumentum intelligentiae moventis et hoc modo effectus eius efficitur in anima sensibili per formas corporum et in anima intellectuali per formas illuminationum, quia, sicut diximus, formae, quae fiunt in aliquo, fiunt in ipso secundum potestatem recipientis et non secundum potestatem dantis.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 13:7)
Mors naturalis definitur ac laudatur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 1:1)
neque quisquam in hac vita potest definito praeconio praedicari, cum posteriora ejus incerta sint.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 2:21)
His enim tribus Dominus Jesus devotionis humanae officia definivit dicens:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 2:8)
homo enim definitur animal vivum, mortale, rationale.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 4:8)
Per hos enim tanquam per ostia ingreditur in nostram mentem velut quaedam sensibilium comprehensio.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 4:3)
Plerique enim varia senserunt, ut Critias et ejus discipuli, sanguinem esse animam dicentes, istam utique animam qua vivimus, quae est sensibilis, non illam animam quae rationabilis et intelligibilis interioris hominis aestimatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:2)
ius quoddam sublime numinis efficacis, humanarum mentium opinione lunari circulo superpositum, vel ut definiunt alii, substantialis tutela generali potentia partilibus praesidens fatis, quam theologi veteres fingentes Iustitiae filiam, ex abdita quadam aeternitate tradunt omnia despectare terrena.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 25:4)
Vini avidum genus, affectans ad vini similitudinem multiplices potus, et inter eos humiles quidam, obtunsis ebrietate continua sensibus, quam furoris voluntariam speciem esse Catoniana sententia definivit, raptantur discursibus vagis, ut verum illud videatur quod ait defendens Fonteium Tullius:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 12장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION