라틴어 문장 검색

et in primis, quoniam primordia tantum sunt infra nostros sensus tantoque minora quam quae primum oculi coeptant non posse tueri, nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 5:2)
"'Si sine oculis non potest exstare officium et munus oculorum, possunt autem aliquando oculi non fungi suo munere, qui vel semel ita est usus oculis ut vera cerneret, is habet sensum oculorum vera cernentium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 103:2)
Oculi enim vera cernentes utuntur natura atque sensu, animi, si quando vel vaticinando vel somniando vera viderunt, usi sunt fortuna atque casu;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 161:3)
oculi enim vera cernentes utuntur natura atque sensu;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 161:3)
Si sine oculis non potest exstare officium et munus oculorum, possunt autem aliquando oculi non fungi suo munere, qui vel semel ita est usus oculis, ut vera cerneret, is habet sensum oculorum vera cernentium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 103:2)
Si sine oculis, inquit, non potest exstare officium et munus oculorum, possunt autem aliquando oculi non fungi suo munere, qui vel semel ita est usus oculis, ut vera cerneret, is habet sensum oculorum vera cernentium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 159:2)
isdem enim hic sapiens de quo loquor oculis quibus iste vester caelum terram mare intuebitur, isdem sensibus reliqua quae sub quemque sensum cadunt sentiet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 141:3)
Et quoniam mens est hominis pars una locoque fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt atque alii sensus qui vitam cumque gubernant, et vel uti manus atque oculus naresve seorsum secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse, sed tamen in parvo lincuntur tempore tali, sic animus per se non quit sine corpore et ipso esse homine, illius quasi quod vas esse videtur, sive aliud quid vis potius coniunctius ei fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 14:1)
'Si sine oculis,' inquit, 'non potest exstare officium et munus oculorum, possunt autem aliquando oculi non fungi suo munere, qui vel semel ita est usus oculis, ut vera cerneret, is habet sensum oculorum vera cernentium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 159:2)
mutati stupuere diu sensuque reducto paulatim proprii mirantur monstra furoris avertuntque oculos:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:293)
ita eius contemplatio quantum subtracta est oculis, tantum pectori meo ac paene intimis sensibus inplicata est.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 1장 2:1)
Atque ea quidem tota esse ignea duorum sensuum testimonio confirmari Cleanthes putat, tactus et oculorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 40:1)
Raraque per caelum cum venti nubila portant tempore nocturno, tum splendida signa videntur labier adversum nimbos atque ire superne longe aliam in partem ac vera ratione feruntur At si forte oculo manus uni subdita supter pressit eum, quodam sensu fit uti videantur omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo, bina lucernarum florentia lumina flammis binaque per totas aedis geminare supellex et duplicis hominum facies et corpora bina.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 15:10)
'Oculorum', inquit Plato, est in nobis sensus acerrimus, quibus sapientiam non cernimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 67:1)
cum sit autem omnis actio, ut dixi, in duas divisa partes, vocem gestumque, quorum alter oculos, altera aures movet, per quos duos sensus omnis ad animum penetrat adfectus, prius est de voce dicere, cui etiam gestus accommodatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 161:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION