라틴어 문장 검색

hic, ne tibi pendulum tinguat volubilis sentina vestigium, pandi carinarum ventres abiegnarum trabium textu pulpitabuntur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 5:4)
et mox inuenerunt iuxta muros ciuitatis locellum de marmore albo pulcherrime factum, operculo quoque similis lapidis aptissime tectum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 2:1)
nam et illis, quod iam diu cupiebant, novandi res occasio data est, et hi sentinam quandam urbis rati exhaustam laetabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 369:2)
dolium a fundo pertusum, qua fistula modica inseri posset, et ferream fistulam operculumque dolii ferreum, et ipsum pluribus locis perforatum, fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 83:2)
per operculi foramina praelongae hastae, quas sarisas vocant, ad summovendos hostes eminebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 84:1)
eodem anno in agro L. Petilii scribae sub Ianiculo, dum cultores agri altius moliuntur terram, duae lapideae arcae, octonos ferme pedes longae, quaternos latae, inventae sunt, operculis plumbo devinctis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 340:5)
Rhodo enim doliis sarmenta conlocantes aceto suffuso supra sarmenta conlocant plumbeas massas, deinde ea operculis obturant, ne spiramento obturatum emittatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 12장2)
namque uti aeneum vas non in summis labris plenum sed aquae mensurae suae capacitatis habens tribus duas partes operculumque in eo conlocatum, cum ignis vehementi fervore tangatur, percalefieri cogit aquam, ea autem propter naturalem raritatem in se recipiens fervoris validam inflationem non modo implet vas, sed spiritibus extollens operculum et crescens abundat, sublato autem operculo emissis inflationibus in aere patenti rursus ad suum locum residit:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION