라틴어 문장 검색

Primum omnium, qui ubique probro atque petulantia maxume praestabant, item alii per dedecora patrimoniis amissis, postremo omnes, quos flagitium aut facinus domo expulerat, ii Romam sicut in sentinam confluxerant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 37장5)
Quemadmodum in nave, quae sentinam trahit, uni rimae aut alteri obsistitur, ubi plurimis locis laxari coepit et cedere, succurri non potest navigio dehiscenti;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 2:1)
Occurrit potius et aliam excludit undam, aliam egerit, manifesta foramina praecludit, latentibus et ex occulto sentinam ducentibus labore continuo resistit, nec ideo intermittit, quia quantum exhaustum est subnascitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 55:2)
Rediuiuum me senem meretrix uocat, parasitorum iocantium materia sum;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Servatus a filio.15)
nec non pulsante senecta hinc rediviva petit vicinus cinnama Phoenix.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 181)
praetendit os etiam labris plumbeum rictu ferinum, gingivis purulentum dentibus buxeum, quod spurcat frequenter exhalatus e concavo molarium computrescentum mephiticus odor, quem supercumulat esculenta ructatio de dapibus hesternis et redundantum sentina cenarum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 6:3)
hic, ne tibi pendulum tinguat volubilis sentina vestigium, pandi carinarum ventres abiegnarum trabium textu pulpitabuntur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 5:4)
Percipiensque alacer rediuiuae praemia uitae, Barbaricam rabiem, nomen et inde suum Conuersus conuertit ouans;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VII. 1:3)
nam et illis, quod iam diu cupiebant, novandi res occasio data est, et hi sentinam quandam urbis rati exhaustam laetabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 369:2)
statuminationibus inductis, rudus si novum erit, ad tres partes una calcis misceatur, si redivivum fuerit, quinque ad duo mixtionis habeant responsum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION