라틴어 문장 검색

Denique omnia temptando socium sibi adiungit Nabdalsam, hominem nobilem, magnis opibus, clarum acceptumque popularibus suis, qui plerumque seorsum ab rege exercitum ductare et omnis res exequi solitus erat, quae Iugurthae fesso aut maioribus asstricto superauerant;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 70장2)
ordinis res est, ut, dum in hac allegorica versamur Aegypto, Pharao incedat cum diademate, Israelita cum cophino;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 4:3)
sed protinus capto qui fuerat ipsius factionis fomes incentor antesignanus ceterisque complicibus oppressis seorsumque discussis criminis veritatem de pectoribus invitis tormentorum terror extraxit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 12:3)
neque enim, cum Hieronymus interpres, dialecticus Augustinus, allegoricus Origenes gravidas tibi spiritalium sensuum spicas doctrinae salubris messe parturiant, nunc scilicet tibi a partibus meis arida ieiunantis linguae stipula crepitabunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Euphronio salutem. 2:2)
Erat enim haec ipsa hora cum aliis nonnullis Christi ancellis in extremis monasterii locis seorsum posita, ubi nuper uenientes ad conuersationem feminae solebant probari, donec regulariter institutae in societatem congregationis susciperentur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 4:9)
De aedificatione templi, allegoricae expositionis, sicut et cetera, libros II.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 3:11)
In Canticum Habacum librum I. In librum beati patris Tobiae explanationis allegoricae de Christo et ecclesia librum I. Item, Capitula lectionum in Pentateucum Mosi, Iosue, Iudicum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 3:17)
lege sacrata, quae maxima apud eos vis cogendae militiae erat, dilectu habito validi exercitus profecti in Algidum convenere, ibique seorsum Aequi, seorsum Volsci castra communivere, intentiorque quam unquam ante muniendi exercendique militem cura ducibus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 277:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION