라틴어 문장 검색

Tertio, inductio mala est, quae per enumerationem simplicem principia concludit scientiarum, non adhibitis exclusionibus et solutionibus, sive separationibus naturae debitis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:11)
ut fit in natura consistentiae, quae in ligno vel lapide non notatur, sed solidi appellatione transmittitur, neque amplius de fuga separationis aut solutionis continuitatis inquiritur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 208:14)
hoc ipsum enim innuit separatio corporum similarium per distillationes et alios solutionum modos, ut dissimilaritas compositi per congregationem partium homogenearum appareat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 24:7)
quia complures naturae separationi imputantur et attribuuntur, ac si prius substitissent in composito, quas revera ignis et calor et alii modi apertionum de novo indunt et superinducunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 24:10)
Itaque facienda est corporum separatio et solutio;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 25:1)
Itaque fiunt quaedam distillationes et separationes corporum per sepulturam in fimo equino;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 143:2)
Itaque naturae facienda est prorsus solutio et separatio;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 188:1)
Quia scilicet in auro, ingressus aquae separationis est clemens et subtiliter insinuans, et cessio partium auri facilis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 247:4)
translato vocabulo a Crucibus, quae erectae in biviis indicant et signant viarum separationes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 344:2)
quae indicant separationes naturarum earum quae ut plurimum occurrunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 367:2)
Haec deducuntur ad sensum per artificiosas et peritas separationes, quatenus ad tangibilia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 394:4)
At natura spiritus in ipsis, licet immediate non percipiatur, tamen deprehenditur per varios motus et nixus corporum tangibilium in ipso actu et processu separationis suae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 394:5)
atque etiam per acrimonias, corrosiones, et diversos colores, odores, et sapores eorundem corporum post separationem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 394:6)
Atque in hac parte, per distillationes atque artificiosas separationes, strenue sane ab hominibus elaboratum est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 394:7)
Neque illud etiam, quod alias monuimus, hominibus in mentem aut observationem venire solet in hujusmodi separationibus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 394:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION