라틴어 문장 검색

septemgemini autem septemflui.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8002)
nec vero Atlans sustinere caelum nec Prometheus adfixus Caucaso nec stellatus Cepheus cum uxore genero filia traderetur, nisi caelestium divina cognitio nomen eorum ad errorem fabulae traduxisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 8:1)
Talia maerentem stellatus submovet Argus ereptamque patri diversa in pascua natam abstrahit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 66:1)
aptumque colori nomen habet, variis stellatus corpora guttis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 44:10)
atque illi stellatus iaspide fulva ensis erat, Tyrioque ardebat murice laena demissa ex umeris, dives quae munera Dido fecerat, et tenui telas discreverat auro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 11:14)
Huius in adventum iam nunc et Caspia regna responsis horrent divom et Maeotia tellus, et septemgemini turbant trepida ostia Nili.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 30:16)
"quis septemgeminae posuisset moenia Romae imperii Latiale caput, nisi Dardana furto cepisset Martem, nee me prohibente, sacerdos?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam85)
quamquam et si gelidas irem mansurus ad Arctos vel super Hesperiae vada caligantia Thyles aut septemgemini caput haud penetrabile Nili, hortarere vias.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 11)
gaudete curules, et septemgemino iactantior aethera pulset Roma iugo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Septimus Decimus Consulatus Imp. Aug. Germanici3)
tuus ut mihi vultibus ignis inrubuit cineremque oculis umentibus hausi, vilis honos studiis, vix haec in munera solvo primum animum, tacitisque situm depellere curis nunc etiam labente manu nec lumine sicco ordior adclinis tumulo, quo molle quiescis iugera nostra tenens, ubi post Aeneia fata stellatus Latiis ingessit montibus Albam Ascanius, Phrygio dum pingues sanguine campos odit et infaustae regnum dotale novercae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum15)
Io post tergum, iam prona dolorque parentis, spectat inocciduis stellatum visibus Argum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권100)
stellatus iaspede fulva Gaius Memmius de triumpho Luculli Syriaci calceoli gemmarum stellati coloribus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2611)

SEARCH

MENU NAVIGATION