라틴어 문장 검색

secundum consulatum post nouem annos, tertium anno interiecto gessit, sequentis usque ad undecimum continuauit, multisque mox, cum deferrentur, recusatis duodecimum magno, id est septemdecim annorum, interuallo et rursus tertium decimum biennio post ultro petit, ut C. et Lucium filios amplissimo praeditus magistratu suo quemque tirocinio deduceret in forum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 26장 2:1)
postea nihil sane praeterquam adulescentulum Lycium honeste natum exhibuit, tantum ut ostenderet, quod erat bipedali minor, librarum septemdecim ac uocis immensae.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 3:2)
uerum postero die et senatu segniore in exequendis conatibus per taedium ac dissensionem diuersa censentium et multitudine, quae circumstabat, unum rectorem iam et nominatim exposcente, armatos pro contione iurare in nomen suum passus est promisitque singulis quina dena sestertia, primus Caesarum fidem militis etiam praemio pigneratus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 10장 4:1)
circenses frequenter etiam in Vaticano commisit, nonnumquam interiecta per quinos missus uenatione.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 2:3)
Septemdecim natus annos, ut de Claudio palam factum est, inter horam sextam septimamque processit ad excubitores, cum ob totius diei diritatem non aliud auspicandi tempus accommodatius uideretur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 8장 1:1)
in iis circensium die, quo facilius centum missus peragerentur, singulos e septenis spatiis ad quina corripuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 3:2)
consulatus septemdecim cepit, quot ante eum nemo;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 13장 3:1)
Menses in quinos denos discripserunt dies, anni plena spatia servantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 40:1)
quinas hic capiti mercedes exsecat atquequanto perditior quisque est, tanto acrius urget;
(호라티우스의 풍자, 1권, 02장7)
Quem cito secuti multi extulerunt eorum pretia, ut ova eorum denariis veneant quinis, ipsi facile quinquagenis.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 1:3)
Ecce res non ammiranda solum sed etiam pudenda, ut ova pavonum quinis denariis veneant, quae hodie non dicam vilius, sed omnino nec veneunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 2:1)
Cum data sint equiti bis quina nomismata, quare Bis decies solus, Sextiliane, bibis?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XI1)
Nunc bis quina mihi da basia, fiat ut illud Nomen, ab Odrysio quod deus orbe tulit.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XCIII6)
'Bis quina dabis sestertia' dixit.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXV3)
Dum toga per quinas gaudet requiescere luces, Hos poteris cultus sumere iure tuo.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXLII Synthesis1)

SEARCH

MENU NAVIGATION