라틴어 문장 검색

nam quae saxo struuntur, si iudicium posterorum in odium vertit, pro sepulchris spernuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 38장4)
Othoni sepulchrum extructum est modicum et mansurum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 49장15)
laetum foedissimo cuique apud bonos invidiae fuit quod extructis in campo Martio aris inferias Neroni fecisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 95장2)
sicubi clarorum uirorum sepulcra cognosceret, inferias Manibus dabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 3장 2:4)
nec minore scaena Ostiam praefixo in biremis puppe uexillo et inde Romam Tiberi subuectos per splendidissimum quemque equestris ordinis medio ac frequenti die duobus ferculis Mausoleo intulit, inferiasque is annua religione publice instituit, et eo amplius matri circenses carpentumque quo in pompa traduceretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 15장 1:3)
parentibus inferias publicas, et hoc amplius patri circenses annuos natali die, matri carpentum, quo per circum duceretur, et cognomen Augustae ab uiua recusatum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 11장 2:3)
et ne cui dubium foret, quod exemplar regendae rei p. eligeret, medio Martio campo adhibita publicorum sacerdotum frequentia inferias Neroni dedit ac sollemni conuiuio citharoedum placentem palam admonuit, ut aliquid et de dominico diceret, incohantique Neroniana cantica primus exultans etiam plausit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 11장 2:2)
Horum ossa tumulo contegi iussit et inferias more patrio dedit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 9장 24:2)
"est inania sepulchra esse regum, cum satraparum domus aurum inde egestum capere non possint?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 38:5)
quae fida manus, quae cara suorum diripiat laceretque senem nec membra sepulchro
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 854:2)
sic et memori noscere sepulchro.'
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 330:1)
Multas per gentes et multa per aequora vectus advenio has miseras, frater, ad inferias, ut te postremo donarem munere mortis et mutam nequiquam adloquerer cinerem, quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum, heu miser indigne frater adempte mihi.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1011)
nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum tradita sunt tristi munere ad inferias, accipe fraterno multum manantia fletu atque in perpetuum, frater, ave atque vale.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1012)
Dubia adhuc luce in lictore zabulus occurrit, quaerit cadaver occisae, sepulchrum sibi monstrari petit;
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 13:2)
"Erue scilicet ossa iam condita, infer novum sepulchro bellum, et si hoc parum est, avibus ferisque lanianda membra discerpe;"
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 13:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION