라틴어 문장 검색

Ubi hospitio demoratus, ac satis refocillatus et ipse et universi ipsius sequaces fuere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 54:4)
Willhelmus pariter filius comitis Northmannorum, dominium habens civitatis Tortosae, quam Tankradus Bertranno abstulerat, cum suis sequacibus sociatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 80:8)
et sic Tankrado suisque sequacibus aditum patefecit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 88:3)
id autem quod familiare virtutibus, amicum disciplinis, studiosum gloriae, sequax boni, Deo subditum est, ad illud sublime evolet;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 2:2)
ut qui ante hominum genus sermone pavissent, postea mellis dulcedine, aut cantus suavitate mulcerent.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 4:10)
Quarto, quia incipiunt intelligere requiem suam, et futuram sui gloriam praevidere, eaque se consolatione mulcentes, in habitaculis suis cum magna tranquillitate requiescent stipatae praesidiis angelorum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:6)
Simul si vehementior pulsus fuerit alicujus sonus, infringitur ac retardatur, ut praenuntiatus potius mulceat, quam improvisus interna concutiat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 5:7)
At contra Saxones agiles ex altera ripa fluminis agiliter agebant, ita ut quendam ex eorum regibus nomine Calbi, qui superba temeritate litus eorum aggredi temptabat, occiderunt et in ipsum flumen fugientem demerserunt omnesque pene sequaces illius.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 82:12)
Et cum vidisset, quod nullo modo repedare posset in gradum pristinum, consumpto aerario fraude adquisito, defunctis pene omnibus suis sequacibus, pauper cum paucis in incerto vagus girabat per terras.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:17)
Hunc beat, hunc mulcet ramose gloria frontis.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo tibiis 51:3)
Sic ait et timidum mulcet.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:80)
"Sic desolatus ad cadaveris solacium perfrictis oculis et obarmatis ad vigilias animum meum per-mulcebam cantationibus, cum ecce crepusculum et nox provecta et nox altior et dein concubia altiora et iam nox intempesta, mihique oppido formido cumulatior quidem, cum repente introrepens mustela contra me constitit obtutumque acerrimum in me destituit, ut tantillula animalis prae nimia sui fiducia mihi turbarit animum:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:35)
"Tunc illa precibus et dum se morituram comminatur extorquet a marito cupitis annuat, ut sorores videat, luctus mulceat, ora conferat:"
(아풀레이우스, 변신, 5권44)
Inibi vir principalis et alias religiosus et eximie deam reverens, tinnitu cymbalorum et sonu tympanorum cantusque Phrygii mulcentibus modulis excitus, procurrit obviam, deamque votivo suscipiens hospitio nos omnes intra consaeptum domus amplissimae constituit, numenque summa veneratione atque hostiis opimis placare contendit.
(아풀레이우스, 변신, 8권 18:6)
quibus spectatorum pectora suave mulcentibus, longe suavior Venus placide commoveri cunctantique lente vestigio et leniter fluctuante spinula et sensim annutante capite coepit incedere, mollique tibiarum sono debeatis respondere gestibus et nunc mite conniventibus, nunc acre comminantibus gestire pupillis et nonnunquam saltare solis oculis.
(아풀레이우스, 변신, 10권 32:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION