라틴어 문장 검색

Nam, cum supra dixisset, neque caelum neque triticum neque multitudinis significationem pati, Num tu, inquit, harum rerum natura accidere arbitraris quod 'unam terram' ac 'plures terras et 'urbem' et 'urbes' et 'imperium' et 'imperia' dicamus, neque 'quadrigas' in unam nominis figuram redigere neque 'harenam' multitudinis appellatione convertere possimus?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 9:1)
Paulo post, ut omnibus palam fieret serenitatem quandam iam factam, quodque incarceratio Thomae marchionis Dorcestriae temporis potius res quam hominis esset, idem marchio libertati restitutus est absque examinatione aliqua aut aliqua quavis formula.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 16:6)
Cui nuncio etsi rex Galliae non prorsus fidem adhiberet, tamen cum serenitate quadam regi respondit sibique satisfactum esse de ea re significavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 7:7)
atque ab abstractae sapientiae serenitate et tranquillitate (tanquam a statu multo diviniore) arcere et summovere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 309:5)
in quo vertice etiam relatum est, tantam fuisse serenitatem et tranquillitatem a pluviis et nivibus et ventis, ut sacrificantibus literae descriptae digito in cineribus sacrificiorum super aram Jovis, manerent in annum proximum absque ulla perturbatione.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 76:10)
Rursus, cum aliqua ex quatuor imperii columnis concutatur aut labefactetur (quae sunt religio, iusticia, consilium, opes), tum serenitas precibus imploranda est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 9:2)
Amicitia enim serenitatem inducit in affectibus a tempestatibus et procellis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 6:3)
Sol latet ac nondum caelo uenientibus astris
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, V 5:1)
Hoc accedebat ut locus illa planitie aequitate ornaretur, et diei solisque serenitate ut mirificum, ut optandum tempus prope ab diis inmortalibus illud tributum esset ad proelium committendum.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:7)
Refert enim qualis morbus sit, quale corpus, quale caelum, quae aetas, quod tempus anni;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장35)
Refert enim qualis morbus sit, quale corpus, quale caelum, quae aetas, quod tempus anni;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 7:3)
attigit ut tandem caelum genibusque Tonantis procubuit, tales orditur maesta querellas:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:20)
sive parens Augusta fuit, seu forte reluxit divi sidus avi, seu te properantibus astris cernere sol patiens caelum commune remisit.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:105)
sed mihi virginitas pariter caelumque negatur, eripitur cum luce pudor, terrisque relictis servitum Stygio ducor captiva tyranno.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:144)
regnatne maritus an caelum Titanes habent?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:101)

SEARCH

MENU NAVIGATION