라틴어 문장 검색

in hoc quoque mimo praeter modum intemperans.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 45장 2:2)
et cum in Laureolo mimo, in quo a[u]ctor proripiens se ruina sanguinem uomit, plures secundarum certatim experimentum artis darent, cruore scaena abundauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 57장 4:3)
praeturae consulatusque honore equites R. matronasque ad agendum mimum produxit in scaenam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 4장 1:3)
et satis uisum, ne poena acrior mimum omnem diuulgaret, qui tamen sic quoque hoc disticho enotuit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 3장 2:2)
quod cum fieret, euenit ut repentina tempestate deiecto funere semiustum cadauer discerperent canes, idque ei cenanti a mimo Latino, qui praeteriens forte animaduerterat, inter ceteras diei fabulas referretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 15장 3:5)
Alter in obsequium plus aequo pronus et imi derisor lecti sic nutum diuitis horret,sic iterat uoces et uerba cadentia tollit,ut puerum saeuo credas dictata magistroreddere uel partis mimum tractare secundas;
(호라티우스의 첫번째 편지, 185)
'verum est cum mimis, est cum meretricibus, undefama malum gravius quam res trahit.
(호라티우스의 풍자, 1권, 02장32)
nam sic et Laberi mimos ut pulchra poemata mirer.
(호라티우스의 풍자, 1권, 10장7)
Eas autem virgines viduasque, quae otiosae et curiosae domus circumeunt matronarum, quae rubore frontis adtrito parasitos vicere mimorum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:19)
Nonne tibi videtur, si occidentem sequaris litteram, vel figmentum esse de mimo vel Atellanarum ludicra?
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 2:3)
sacerdotes idolorum, mimi et aurigae et scorta hereditates capiunt;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:2)
nam quae comoedia, mimus quis melior plorante gula?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V75)
"aliis hunc mimum!"
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI189)
hos fovet omni involvitque sinu, domibus tunc porrigit altis secretumque sibi mimum parat;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI294)
res haut mira tamen citharoedo principe mimus nobilis, haec ultra quid erit nisi ludus?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII79)

SEARCH

MENU NAVIGATION