라틴어 문장 검색

At ego stupore nimio defixus tacitus haerebam, mimo meo tam repentinum tamque magnum non capiente gaudium, quid potissimum praefarer primarium, unde novae vocis exordium caperem, quo sermone nunc renata lingua felicius auspicarer, quibus quantisque verbis tantae deae gratias agerem.
(아풀레이우스, 변신, 11권 14:1)
ne illas quidem circa s litteram delicias hic magister feret, nec verba in faucibus patietur audiri nec oris inanitate resonare nec, quod minime sermoni puro conveniat, simplicem vocis naturam pleniore quodam sono circumliniri, quod Graeci καταπεπλασμένον dicunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 387:1)
illa quoque de narratione praecipi solent, ne qua ex ea fiat excursio, ne avertatur a iudice sermo, ne alienae personae vocem demus, ne argumentemur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 192:1)
Et sunt plurima ita posita ab iis, qui sermonem primi fecerunt aptantes adfectibus vocem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 250:1)
- Voces est et fiet, hic sermoni Celsiano repugnantes, tollendae sunt.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).727)
"sermoni tuo adfuisset, nullius profecto vox responsuri tibi desideraretur:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 19:4)
tendoque supinas ad caelum cum voce manus honesta elocutio cum uno sermone respondemus duobus, ut interea fessos ventus cum sole reliquit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1771)
matronae tacitae spectent, tacitae rideant, canora hic voce sua tinnire temperent, domum sermones fabulandi conferant, ne et hic viris sint et domi molestiae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS17)
et Mercurium ideo illi in sacris adiungi dicunt, quia vox nascenti homini terrae contactu datur, scimus autem Mercurium vocis et sermonis potentem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 20:3)
totidem voces ac si diceret, et tot sermones.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 441)
quippe non manus solum, sed nutus etiam declarant nostram voluntatem et in mutis pro sermone sunt, et saltatio frequenter sine voce intelligitur atque adficit, et ex vultu ingressuque perspicitur habitus animorum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 213:1)
FAVORINUS philosophus adulescenti veterum verborum cupidissimo et plerasque voces nimis priscas et ignotas in cotidianis communibusque sermonibus expromenti:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, X 2:1)
tibi, etsi, ubicumque es, ut scripsi ad te ante, in eadem es navi, tamen, quod abes, gratulor, vel quia non vides ea quae nos, vel quod excelso et inlustri loco sita est laus tua in plurimorum et sociorum et civium conspectu, quae ad nos nec obscuro nec vario sermone, sed et clarissima et una omnium voce perfertur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 5 1:2)
exhaustus est enim sermo hominum et multae emissae iam eius modi voces:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 1장 1:4)
' Quae vox et statim excepta, et postea multo sermone celebrata est.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION