라틴어 문장 검색

' agricolam laudat iuris legumque peritus, sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse.7)
equidem video figuram quoque esse, cum sit interim probationis, interim etiam causae genus, et sit talis eius forma, qualis est pro Murena, vigilas tu de nocte, ut tuis consultoribus respondeas, ille, ut eo, quo contendit, mature cum perveniat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 146:1)
tu caves, ne consultores tui, ille, ne urbes aut castra capiantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 186:6)
Ita cupidine atque ira, pessimis consultoribus, grassari;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 64장12)
Egomet in agmine [a]ut in proelio consultor idem et socius periculi vobiscum adero, meque vosque in omnibus rebus iuxta geram.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장88)
simul ab eo petunt, uti fautor consultorque sibi assit;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 103장11)
Hi non in foro nec in consultorum atrio, sed in Pythagorae tacito illo sanctoque secessu didicerunt iura, quae florenti tunc Siciliae et per Italiam Graeciae ponerent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 6:5)
Ille Graeciae seruator et uindex Persarum orientisque domitor, cui modo tam insignem triumphum fortuna de hoste detulerat, damnatus est peculatus, ob hoc uidelicet ipsum, ut innocentia eius quae alioqui latere potuerat, ipsa damnatione ostenderetur.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Adulterum cum adultera qui deprenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Ingrati sit actio. Miltiades peculatus damnatus, in carcere alligatus decessit; Cimon filius eius, ut eum sepeliret, uicarium se pro corpore patris dedit. Callias diu 5:4)
si servasti me, non ideo servator es.
(세네카, 행복론, Liber II 83:2)
in amicitiam, quae similes iungit, non descendam, nec servatoris illum loco numerabo sed feneratoris, cui sciam reddendum, quod accepi.
(세네카, 행복론, Liber II 93:3)
civiles servatorem agitabunt seditiones et post fastiditos a iuvene diis aequos honores iam senem contumacis exili delectabit ambitio.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 107:7)
perdidit enim vitam, qui debet, et, quisquis ex alto ad inimici pedes abiectus alienam de capite regnoque sententiam expectavit, in servatoris sui gloriam vivit plusque eius nomini confert incolumis, quam si ex oculis ablatus esset.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 127:3)
M. Cicero si illo tempore, quo Catilinae sicas devitavit, quibus pariter cum patria petitus est, concidisset, si liberata re publica servator eius, si denique filiae suae funus secutus esset, etiamtunc felix mori potuit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 120:1)
Seruatus contra seruatorem ne quam habeat actionem.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Servatus a filio.1)
Si quis me hosti reddiderit, seruatorem uocabo.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Servatus a filio.10)

SEARCH

MENU NAVIGATION