라틴어 문장 검색

ceterorum increpita cupiditate commoda emeritae militiae ad sescentorum milium summam recidit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 44장 1:3)
cur igitur non sescenta milia esse mundorum sed innumerabilia ausus es dicere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 96:3)
et Mitto illam primam libidinis iniuriam, et Ne illa quidem testimonia recito, quae dicta sunt de HS sescentis milibus, et possum dicere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 94:4)
Universus excertus numerum viginti quinque millium peditum et mille sexcentorum equitum complevit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 18:3)
Partes tres quartae pedes unum et viginti milia et sexcentos, hoc est dodrans, in quo sunt scripula CCXVI.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 11:6)
nam Baiarum medium interuallum Puteolanas moles, trium milium et sescentorum fere passuum spatium, ponte coniunxit contractis undique onerariis nauibus et ordine duplici ad anc[h]oras conlocatis superiectoque terreno ac derecto in Appiae uiae formam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 19장 1:2)
Summa pecuniae signatae fuit talentum n milia et sescenta, facti argenti pondus quingenta aequabat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 13장 17:1)
vectigal quoque eis Campanus populus iussus pendere in singulos quotannis - fuere autem mille et sexcenti - denarios nummos quadringenos quinquagenos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 165:2)
quinque milia capitum sescenta triginta duo sub corona venierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 129:2)
Latinorum maior quam collegae decretus numerus, peditum decem milia et sescenti equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 135:1)
Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim milia peditum et equitum mille sescentos, universos autem in fugam verterunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장11)
aegre id permittente Attalo, quippe qui centum equitibus adversus sescentos, mille peditibus cum quattuor milibus pugnaturum cerneret, porta egressus haud procul statione hostium, occasionem opperiens, consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 227:1)
sexaginta quinqueremes datae - neque enim mari venturum aut ea parte belli dimicaturum hostem credebant - et duae Romanae legiones cum suo iusto equitatu et quattuordecim milibus sociorum peditum, equitibus mille sescentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 163:1)
Pars tertia pedes novem milia, et sexcentos, hoc est triens, in quo sunt scripula XCVI.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 11:1)
duae urbanae legiones, quae priore anno conscriptae erant, M. Tuccio praetori datae et socium ac Latini nominis peditum quindecim milia et equites sexcenti ad Apuliam Bruttiosque obtinendos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION