라틴어 문장 검색

dieque proximo omne genus rerum missilia sparsit, et quia pars maior intra popularia deciderat, quinquagenas tesseras in singulos cuneos equestris ac senatorii ordinis pronuntiauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 5:2)
Quem cito secuti multi extulerunt eorum pretia, ut ova eorum denariis veneant quinis, ipsi facile quinquagenis.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 1:3)
Mutua quod nobis ter quinquagena dedisti Ex opibus tantis, quas gravis arca premit, Esse tibi magnus, Telesine, videris amicus.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLI1)
Sextantes, Calliste, duos infunde Falerni, Tu super aestivas, Alcime, solve nives, Pinguescat nimio madidus mihi crinis amomo Lassenturque rosis tempora sutilibus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXIV1)
Octavus ligulam misit sextante minorem;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXI6)
Poto ego sextantes, tu potas, Cinna, deunces:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXVII1)
Bis quinquagenis domus est tibi milibus empta, Vendere quam summa vel breviore cupis.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXVI1)
ut tuus amicus, Crasse, Granius, "non esse sextantis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 254:1)
in sextante sunt ii quorum pars sine ulla cuiusquam querela publica potest esse ea est ad HS X_X_X_. sed de hoc Caesar viderit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 29 5:12)
quod si contuleris tuo poetae, mandem perpetuis legenda fastis quaecumque egregiis geris triumphis, nam nunc Musa loquax tacet tributo, quae pro Vergilio Terentioque sextantes legit unciasque fisci, Marsyaeque timet manum ac rudentem, qui Phoebi ex odio vetustiore nunc suspendia vatibus minatur.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Imperatorem Maiorianum 10)
extulit eum plebs sextantibus conlatis in capita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 366:2)
vectigal quoque eis Campanus populus iussus pendere in singulos quotannis - fuere autem mille et sexcenti - denarios nummos quadringenos quinquagenos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 165:2)
censebantur eius aetatis lustris ducena quinquagena milia capitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 274:2)
militibus M. Livius quinquagenos senos asses divisit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 136:1)
sextante sal et Romae et per totam Italiam erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 512:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION