라틴어 문장 검색

Idem tamen sarmentum, quod in materiam summittimus, ab imo usque in tres pedes et semissem pampinabimus, et omnes eius intra id spatium nepotes enatos saepius decerpemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 6장 4:2)
ita enim praecipiunt veteres, in duos pedes et semissem pastinare salicto destinatum solum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 3:3)
Nam quae vinculis praeparatur, potest annicula praecidi ad semissem supra duos pedes, ut e trunco fruticet et in bracchia velut humilis vinea disponatur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 31장 2:5)
Sed sive recisa in dupondium et semissem talea, sive totae harundines prostratae deponentur,exstent earum cacumina;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 32장 2:5)
Seritur ab Novembri mense per totam hiemem sicca terra et repastinata in altitudinem dupondii et semissis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 2:1)
Pars sexta pedes quattuor milia et octingentos, hoc est sextans, in quo sunt scripula XXIV.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 10:3)
Pars dimidia pedes quattuordecim milia et quadris gentos, hoc est semis, in quo sunt scripula CXLIV.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 11:3)
tribus heminis vini triens pinsiti alii permiscetur, et post eam potionem currere cogitur, vel salis sextans eum cepis decem conteritur, et ad- mixto melle dococto collyria immittuntur alvo,atque ita citatus bos agitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 6장 5:2)
roboreis axibus compingitur solum, quod habet in longitudinem pedes novem, et in latitudinem pars prior dipundium semissem, pars posterior quattuor pedes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 19장 1:3)
vel humanae veteris urinae tepe-factae trium heminarum instar per sinistram narem corniculo infundere, atque axungiae sextantem faucibus inserere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 15:2)
postea quotiens largissime se inuitaret, senos sextantes non excessit, aut si excessisset, reiciebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 77장 1:3)
Tiberium ex parte dimidia et sextante, Liuiam ex parte tertia, quos et ferre nomen suum iussit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 101장 2:2)
'quoniam atrox fortuna Gaium et Lucium filios mihi eripuit, Tiberius Caesar mihi ex parte dimidia et sextante heres esto.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 23장 1:4)
Ante omnia instituit, ut e libertorum defunctorum bonis pro semisse dextans ei cogeretur, qui sine probabili causa eo nomine essent, quo fuissent ullae fa miliae quas ipse contingeret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 32장 2:1)
Sextantes, Calliste, duos infunde Falerni, Tu super aestivas, Alcime, solve nives, Pinguescat nimio madidus mihi crinis amomo Lassenturque rosis tempora sutilibus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXIV1)

SEARCH

MENU NAVIGATION