라틴어 문장 검색

quaesivit de Zenone fortasse quid futurum esset si nec percipere quicquam posset sapiens nec opinari sapientis esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 104:3)
si anima est, fortasse dissipabitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 24:2)
Idem fortasse eveniet tibi, si quando in nostra deverteris.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 4 2:3)
Atque haec ego sic accipi volo, non tamquam assecutum esse me credam, sed tamquam assequi laboraverim, fortasse non frustra, si modo tu curam tuam admoveris interim istis, mox iis quae sequuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 9:1)
Quod faciendum sit post fortasse idem hoc nunc si feceris.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 37)
sic enim fiet, ut iudex quaerat illud nescio quid ipse, quod fortasse non crederet, si audiret, et ei, quod a se inventum existimat, credat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 117:3)
Praeterea, cum sapienti rem publicam ipso dignam dedimus, id est mundum, non est extra rem publicam, etiam si recesserit, immo fortasse relicto uno angulo in maiora atque ampliora transit et caelo inpositus intellegit, cum sellam aut tribunal ascenderet, quam humili loco sederit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 2:2)
Hoc vero si simpliciter fieret, alios fortasse, qui sunt timidiores, ab ulteriori inquisitione deterrere, alios vero, qui sunt ingenio alacriori et magis fidenti, ad ulteriorem progressum acuere et incitare possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 166:5)
Si vero unus aut alter fortasse judicii libertate uti sustinuerit, is sibi soli hanc operam imponere possit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 217:3)
Quod si terra rotet, fieri fortasse potest ut ex inaequali rotatione (quatenus ad celeritatem sive incitationem) terrae et aquarum maris, sequatur compulsio violenta aquarum in cumulum sursum, quae sit fluxus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 347:8)
At multo fortasse justior movetur controversia (si modo res non sit omnino extra controversiam), an motus videlicet iste (concesso quod terra stet) coeli finibus contineatur, an potius descendat, et communicetur aeri et aquis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:23)
Hoc tibi ille, Brute, minus fortasse placuit quam placuisset, si ilium flagrantem studio et florentem facultate audire potuisses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 327장6)
si ad prudentes, alterum fortasse dubitabunt, sitne tantum in virtute, ut ea praediti vel in Phalaridis tauro beati sint, alterum non dubitabunt, quin et Stoici convenientia sibi dicant et vos repugnantia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 113:5)
id si est, in Italia fortasse manebitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 3 13:6)
quod si una essem, aliquid fortasse proficere posse mi viderer.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 13A 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION