라틴어 문장 검색

cum de bonis et de caede agatur, testimonium dicturus est is qui et sector est et sicarius, hoc est qui et illorum ipsorum bonorum de quibus agitur emptor atque possessor est et eum hominem occidendum curavit de cuius morte quaeritur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 36장 2:5)
ad eamne rem vos reservati estis, ad eamne rem delecti ut eos condemnaretis quos sectores ac sicarii iugulare non potuissent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 52장 2:1)
Dubium est ad quem maleficium pertineat, cum videatis ex altera parte sectorem, inimicum, sicarium eundemque accusatorem hoc tempore, ex altera parte egentem, probatum suis filium, in quo non modo culpa nulla sed ne suspicio quidem potuit consistere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 52장 3:3)
me videlicet latronem ac sicarium abiecti homines et perditi describebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 18장 1:5)
Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae atque alii, quorum comoedia prisca virorum est, siquis erat dignus describi, quod malus ac fur, quod moechus foret aut sicarius aut alioqui famosus, multa cum libertate notabant.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat.1)
immo homini navo, industrio, innocenti, diserto, gratioso apud eos qui res iudicant, optandi competitores ambo a puemitia sicarii, ambo libidinosi, ambo egentes.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 2장 2:1)
coniuncta, lege de sicariis commisit L. Varenus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 15:1)
ut Cicero in Verrem, non enim furem sed ereptorem, non adulterum sed expugnatorem pudicitiae, non sacrilegum sed hostem sacrorum , non sicarium sed crudelissimum carnificem civium sociorumque in vestrum iudicium adduximus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 156:3)
nam per abusionem sicarios etiam omnes vocamus, qui caedem telo quocunque commiserint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 13:1)
is lege Cornelia quae de sicariis lata est, quaerebat.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 12:2)
Primi erunt lenones, perductores, aquarioli, tum sicarii, venenarii, magi, item aruspices, arioli, mathematici.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 43장 1:2)
quis illic sicarius, quis manticularius, quis sacrilegus aut corruptor aut lavantium praedo, quis ex illis etiam Christianus adscribitur?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 44장 2:3)
Anno autem sequente uenit in prouinciam quidam sicarius uocabulo Eumer, missus a rege Occidentalium Saxonum nomine Cuichelmo, sperans se regem Aeduinum regno simul et uita priuaturum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 2:3)
- non continuo, si me in gregem sicariorum contuli, sum sicarius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 33장 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION