라틴어 문장 검색

Deinde quae est locutio ista, ut diceret, donec siccaret aqua a terra, non terra ab aqua?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 6:6)
Quod alio die imminuta aqua, alio siccata terra memoretur, eo significari justum Noe in duabus generationibus primum fuisse.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 1:1)
in secundo autem mense, septima et vicesima die mensis siccatam terram esse commemorat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 2:2)
Itaque recedente aqua et siccata terra exire potuit Noe de arca.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 2:4)
et fuit gelus gravissimus, multa semina mortua fuerunt, vitae pene omnibus in planis locis siccaverunt, et vinum intra vascula glaciavit, ut aetiam per foramen spinarum nihil exibat, donec rumperetur ipsa glacia cum fuste ab ante ipso spina.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 139)
Nonas Magi pruina cecidit, multe vites in planis locis seu in vallibus palmites cum uva siccaverunt, similiter et silves tenerrimum cum sua folia aride facte sunt.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1620)
"unam, quae ceteris sarcina corporis praevalebat, quasi cibo parandam portamus ad nostrum receptaculum eiusque probe nudatum carnibus corium, servatis sollerter totis unguibus, ipso etiam bestiae capite adusque confinium cervicis solido relicto, tergus omne rasura studiosa tenuamus et minuto cinere perspersum soli siccandum tradimus."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:45)
"Lugubres voces desinite, et diutinis lacrimis madentes genas siccate tandem, quippe cum iam possitis quam plangebatis amplecti."
(아풀레이우스, 변신, 5권55)
Ibi, inquit, ego stirpem ingentem, vestigio pedis eius haerentem, revelli conceptamque saniem volnere intimo expressi accuratiusque sine magna iam formidine siccavi penitus atque detersi cruorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 23:1)
Dum ipse inter fratres fructificat, veniet ventus urens, ventus Domini de deserto ascendens, et siccabit venas eius et desolabit fontem eius. Ipse diripiet thesaurum, omne vas desiderabile.
(불가타 성경, 호세아서, 13장15)
Vae stulto meo pastori derelinquenti gregem! Gladius super brachium eius et super oculum dextrum eius; brachium eius ariditate siccetur, et oculus dexter eius tenebrescens obscuretur ".
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장17)
Haec dixit oculosque meos fletibus undantes contracta in rugam ueste siccauit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IV 1:13)
Aestas cererem feruida siccat,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 27:1)
madens siccare, siccus madefacere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장54)
Contra siccat modica exercitatio, fames, unctio sine aqua, calor, sol modicus, frigida aqua, cibus exercitationi statim subiectus, et is ipse ex siccis et aestuosis locis veniens.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장112)

SEARCH

MENU NAVIGATION