라틴어 문장 검색

movere silvae capita et excelsum nemus
(세네카, Troades 184:1)
Homines vetere more ut ferae in silvis et speluncis et nemoribus nascebantur ciboque agresti vescendo vitam exigebant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장1)
mundi principio indulsit communis conditor illis tantum animas, nobis animum quoque, mutnus ut nos adfectus petere auxilium et praestare iuberet, dispersos trahere in populum, migrare vetusto de nemore et proavis habitatas linquere silvas, aedificare domos, laribus coniungere nostris tectum aliud, tutos vicino limine somnos ut collata daret fiducia, protegere armis lapsum aut ingenti nutantem vulnere civem, communi dare signa tuba, defendier isdem turribus atque una portarum clave teneri.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV55)
Tunc omnia late Procumbunt nemora, et spoliantur robore silvae, Ut, cum terra levis mediam virgultaque molem Suspendant, structa laterum compage ligatam Arctet humum, pressus ne cedat turribus agger.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:53)
et nemus omne satas intendat vertice silvas, urgetur quantis Caucasus arboribus;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 142)
tum silvis scena coruscis Desuper horrentique atrum nemus inminet umbra.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 18:5)
lucus enim est arborum multitudo cum religione, nemus vero composita multitudo arborum, silva diffusa et inculta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3107)
Dixit et effigiem, nullo cum corpore, falsi finxit apri praeterque oculos transcurrere regis iussit et in densum trabibus nemus ire videri, plurima qua silva est et equo loca pervia non sunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 45:1)
tum silvis scaena coruscis desuper horrentique atrum nemus imminet umbra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 13:5)
At Trivia Hippolytum secretis alma recondit sedibus et nymphae Egeriae nemorique relegat, solus ubi in silvis Italis ignobilis aevom exigeret versoque ubi nomine Virbius esset.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 37:4)
cupressus altis exerens silvis caput virente semper alligat trunco nemus, curvosque tendit quercus et putres situ annosa ramos:
(세네카, 오이디푸스 7:18)
frangitur omne nemus, rapiunt antiqua procellae bracchia silvarum, nullisque aspecta per aevum solibus umbrosi patuere aestiva Lycaei.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권125)
Super alta vectus Attis celeri rate maria Phrygium ut nemus citato cupide pede tetigit adiitque opaca silvis redimita loca deae, stimulatus ibi furenti rabie, vagus animis devolvit ili acuto sibi pondera silice.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 631)
Sic Tiburtinae crescat tibi silva Dianae Et properet caesum saepe redire nemus, Nec Tartesiacis Pallas tua, Fusce, trapetis Cedat et inmodici dent bona musta lacus;
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXVIII1)
Est nemus Haemoniae, praerupta quod undique claudit silva:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 59:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION