라틴어 문장 검색

Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum, ubi reponat pullos suos (Ps. LXXXIII, 4).
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:26)
Preda gemit nidique timet cibus esse gulosi, Sed redimit natos utilis arte parens.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et aquila 15:2)
Dum filomena sedet, studium mouet oris amenum Sic sibi, sic nido uisa placere suo.
(ANONYMUS NEVELETI, De filomena et accipitre 48:1)
Inpetit accipiter nidum.
(ANONYMUS NEVELETI, De filomena et accipitre 48:2)
Atque ita cassita nidum migravit, seges a domino demessa est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 17:1)
Tertio, tam egregius usque a pueritia erro fuerat, aut (ut rex eum appellare solebat) terrarum calcator, ut difficle admodum esset nidum eius aut parentes reperire.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 3:5)
Replicavit rex huiusmodo crabrones in nido proprio minus damni facere, atque pessimos esse cum circumvolitent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 9:19)
Quod attinet ad copias mercenarias (quod solet adhiberi remedium cum copiae nativae desint), plena sunt omnia exemplis quibus liquido patet quod quicunque status illis innitetur poterit fortasse pennas ad tempus breve nido maiores extendere, sed defluent illae paulo post.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 4:18)
Sed, uelut est moris bubones noctis in horis Fortiter inpelli magis ad certamina belli, Arce suae sedis communis et ante quietis Turpiter hos pellunt, nidos et ab arbore uellunt.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XI. De bubonibus et coruis 12:2)
Quis credit ei, qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exsiliens de civitate in civitatem?
(불가타 성경, 집회서, 36장28)
Vae, qui congregat lucrum iniustum in malum domui suae, ut ponat in excelso nidum suum et salvet se de manu mali!
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장9)
Itaque, ne id accideret, silvestri loco castris positis e regione unius eorum pontium, quos Vercingetorix rescindendos curaverat, postero die cum duabus legionibus in occulto restitit;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 35장2)
silvestribus locis insidias disponunt eodemque equites postero die mittunt, qui primum elicerent nostros, deinde circumventos aggrederentur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 13장2)
Quod si nihil superinponi dolor patitur, id, quod sine tumore est, fovere oportet spongia, quae in aquam calidam demittatur, in qua vel papaveris cortices vel cucumeris silvestris radix decocta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장28)
aut cucumeris silvestris pars interior ex lacte muliebri diluitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 21장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION