라틴어 문장 검색

et saepe fulgoribus petitur ob hoc quod Typhoeum premat, et quia in eamdi contumeliam simiae missae sunt, quas Etruscorum lingua arimos dicunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7127)
simae graecum est nomen, id est pressis naribus, unde et simias dicimus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 71)
angustique imbrice tecti licet et 'hic imbrex' lectum sit, melius tamen secundum Plautum 'haec imbrex' dicimus, nam- que ait "fregisti imbrices meas, dum te dignam sectaris simiam".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2961)
quid canis nonne similis lupo (atque, ut Ennius, "simia quam similis turpissuma bestia nobis");
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 97:5)
Maximum vero illud portentum isdem Spartiatis fuit, quod, cum oraclum ab Iove Dodonaeo petivissent de victoria sciscitantes legatique illud, in quo inerant sortes, collocavissent, simia, quam rex Molossorum in deliciis habebat, et sortes ipsas et cetera, quae erant ad sortem parata, disturbavit et aliud alio dissupavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 110:1)
Simiae vero Dodonaeae improbitatem historiis Graecis mandatam esse demiror.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 101:1)
Maximum vero illud portentum isdem Spartiatis fuit, quod, cum oraculum ab Iove Dodonaeo petivissent de victoria sciscitantes legatique vas illud in quo inerant sortes collocavissent, simia, quam rex Molossorum in deliciis habebat, et sortes ipsas et cetera, quae erant ad sortem parata, disturbavit et aliud alio dissipavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 110:1)
simiae vero Dodonaeae improbitatem historiis Graecis mandatam esse demiror.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 101:1)
scribis enim esse rumores me ad lacum quod habeo venditurum, minusculam vero villam [utique] Quinto traditurum vel impenso pretio, quo introducatur, ut tibi Quintus filius dixerit, dotata Aquilia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 13 10:2)
rescripsi epistulae maximae audi nunc de minuscula in qua primum est de Clodi ad Caesarem litteris in quo Caesaris consilium probo, quod tibi amantissime petenti veniam non dedit uti ullum ad illam furiam verbum rescriberet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 4장 1:1)
fugienda recte GV), 252, 17 laetificare (pro laetificae) 374, 1 inhospitalis pro-litas), 393, 10 et 406, 3 virtus (pro virtutis). e locis, ubi H deest KR consentiunt, unum commemoro, e quo archetypum eorum minusculis litteris scriptum fuisse certo apparet:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말205)
Projiciantur corpora duo similia & aequalia eadem cum velocitate, de loco D, secundum angulos diversos CDP, cDp (minuscularum literarum locis subintellectis) & cognoscantur loca F, f, ubi incidunt in horizontale planum DC.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. I. De Motu corporum quibus resistitur in ratione velocitatis. 34:3)
adeo ut librum recitaret publicaretque, in quo Rusticum insectatur atque etiam 'Stoicorum simiam' appellat, adicit 'Vitelliana cicatrice stigmosum' - agnoscis eloquentiam Reguli -, lacerat Herennium Senecionem tam intemperanter quidem, ut dixerit ei Mettius Carus 'Quid tibi cum meis mortuis?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 2:2)
Isis enim et Serapis et grandi simia cauda et crocodilus idem quod Iuno, Laverna, Priapus.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2307)
"venerem precaris, conprecare et simiam."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1100)

SEARCH

MENU NAVIGATION