라틴어 문장 검색

Recte etiam sinapi ex aceto super pectus inponitur, donec ulcera pusulasque excitet, et tum medicamentum, quod umorem illuc citet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장12)
Edenda sunt salsamenta vel oleae ex muria dura, tinctae in aceto lactucae, intubique ex eodem, betae ex sinapi, asparagus, armoracia, pastinaca, ungulae, rostra, aves macrae, eiusdem generis venatio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 16장13)
fit ex sinapi, cui sebi hirquini a renibus quarta pars ponderis adicitur, teriturque in sole et protinus imponitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 16장28)
Si ne sub his quidem quies facta est, extrinsecus contra ventriculum ipsum cucurbitula admovenda est, aut sinapi superinponendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장26)
deinde sinapi imponere per omnia membra, excepto capite, donec adrodatur et rubeat maximeque si corpus durum et virile est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 19장17)
Ergo et super pectus ponetur sinapi, exulcerataque cute malagma, quod umorem evocet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 23장4)
alumen lana circumdatum et ita adpositum, eademque ex inferiore parte indita, quae torminum auxilia sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 25장11)
sinapi super imum ventrem tertio quoque aut quarto die imponendum, donec corpus rubeat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장16)
porrum, rutam, cyminum, caepas, sinapi, vel omne acrum olus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장26)
Si vero tumores etiam obcalluerunt et dolent, levat spongia inposita, quae subinde ex oleo et aceto vel aqua frigida exprimitur, aut pari potione inter se mixta pix, cera, alumen.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장26)
alumen Melinum, squama et ferri et aeris atque huius quoque duae species sunt, alia tantum aeris, alia rubria aeris.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 1장4)
Reprimunt alumen et scissile, quod sxito/n vocatur, et liquidum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 2장8)
sulpur, alumen, rutae semen.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 4장4)
6 Rodunt alumen liquidum, sed magis rotundum, aerugo, chalcitis, misy, squama aeris, sed magis rubri, aes combustum, sandaraca, minium Sinopicum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 6장1)
7 Exedunt corpus acaciae sucus, hebenus, aerugo, squama aeris, chrysocolla, cinis, cinis Cyprius, nitrum, cadmia, spuma argenti, hypocistis, diphryges, sal, auripigmentum, sulpur, cicuta, sandaraca, salamandra, alcyoneum, aeris flos, chalcitis, atramentum sutorium, ochra, calx, acetum, galla, alumen, lac caprifici vel lactucae marinae, quae tithymallos a Graecis appellatur, alcyoneum, fel, turis fuligo, spodium, lenticula, mel, oleae folia, marrubium, lapis haematites et Phrygius et Assius et scissilis, misy, vinum, acetum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 7장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION