라틴어 문장 검색

Asellio Sabino sestertia ducenta donauit pro dialogo, in quo boleti et ficedulae et ostreae et turdi certamen induxerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 42장 2:3)
et quantis qualibusque consiliis et responsis, observata sinceritate consortii, nostra Fraternitas decenter procedendo indigeat, et examinatis que tangimus, ubi forte contra debitam celeritatem defecisse despicimur, ut affluentia vestre Benignitatis indulgeat deprecamur.
(단테 알리기에리, Epistolae 3:3)
Et quod Petrus de more ad superficiem loqueretur, probat eius festina et inpremeditata presumptio, ad quam non solum fidei sinceritas impellebat, sed, ut credo, puritas et simplicitas naturalis.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:34)
"azymis sinceritatis et veritatis,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 2:13)
quod licito fieri Platonis dialogi testimonio sunt, quippe Socrate ita Parmenides antiquior, ut huius pueritia vix illius adprehenderit senectutem, et tamen inter illos de rebus arduis disputatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 5:2)
Haec sunt in dialogo de fato verba Ciceronis:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 3:2)
est autem Ciceronis in dialogo Fannio causa difficilis laudare puerum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8753)
sane sciendum et Ciceronem in dialogis et ceteros philosophos tractare, non quid debeat fieri, sed quid potissimum fieri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 722)
"Itaque quod pertineat ad summam quaestionis, et de providentia fateor et de deo cedo et de sectae iam nostrae sinceritate consentio."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 40장 1:5)
In quo multis verbis cum inveheretur in Caesarem Curio disputatioque esset inter eos, ut est consuetudo dialogorum, cum sermo esset institutus senatu misso, quem senatum Caesar consul habuisset, reprendit eas res quas idem Caesar anno post et deinceps reliquis annis administravisset in Gallia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 60장 1:9)
Haec sunt in dialogo de fato verba Ciceronis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 74:1)
subito cum mihi dixisset Caecilius quaestor puerum se Romam mittere, haec scripsi raptim, ut tuos elicerem mirificos cum Publio dialogos, cum eos de quibus scribis, tum illum quem abdis et ais longum esse quae ad ea responderis perscribere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 9 2:1)
sed nosti genus dialogorum meorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 16 4:3)
nam scito te ei dialogo adiunctum esse tertium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 14-15 1:3)
in Varrone ista causa me non moveret ne viderer φιλένδοξοσ (sic enim constitueram neminem includere in dialogos eorum qui viverent);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 19 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION