라틴어 문장 검색

E quibus sol, cuius magnitudine multis partibus terra superatur, circum eam ipsam volvitur, isque oriens et occidens diem noctemque conficit et modo accedens tum autem recedens binas in singulis annis reversiones ab extremo contrarias facit, quarum in intervallo tum quasi tristitia quadam contrahit terram tum vicissim laetificat ut cum caelo hilarata videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 102:1)
Nam, postquam obiit ille, increbruit passim et invaluit consuetudo binas vel singulas clepsydras, interdum etiam dimidias et dandi et petendi.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 5:2)
nec, quae sunt singula, bina vide.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 158:5)
est eo quoque nonnihil, quod hic singulis verbis bini pedes continentur, quod etiam carminibus est praemolle;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 321:2)
At accessiones etiam modo singulae singulis diebus fiunt, modo binae pluresve concurrunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장25)
At accessiones etiam modo singulae singulis diebus fiunt, modo binae pluresue concurrunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 5:1)
Accessiones etiam modo singulae singulis diebus fiunt, modo binae pluresve concurrunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, III De febrium generibus. 5:1)
Isque licet sit emptus sex, vel potius sestertiis octo milibus, cum ipsum solum septem iugerum totidem milibus nummorum partum, vineasque cum sua dote, id est cum pedamentis et viminibus, binis milibus in singula iugera positas duco, fit tamenin assem consummatum pretium sestertiorum viginti novem milium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 8:3)
in quantum autem censemus defeeturos eos, qui binos aut fere singulos fetus in matre tulerint, cum etiam feracissimi translationem saepe reformident?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 20:1)
Nam binae iam materiae singulis seminibus summittendae erunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 16장 4:2)
Itaque pingui terra singulis bracchiis licebit bina iniungere flagella, nec tamen numerosius onerare, quam ut una vitis octo serviat palmitibus, nisi si admodum nimia ubertas plures postulabit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 21장 2:4)
Quo impensius rogo, ut timori meo cottidie singulis vel etiam binis epistulis consulas.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 4 5:1)
lumina in navibus singula rostratae, bina onerariae haberent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 356:1)
benigneque amicitiam renovare volentibus legatis responsum et binum milium aeris singulis missum munus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 169:1)
Et per spatia discurrunt amplissima, sequentes alios vel ipsi terga vertentes, insidendo velocibus equis et morigeris, trahentesque singulos, interdum et binos, uti permutatio vires foveat iumentorum, vigorque otio integretur alterno.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION