라틴어 문장 검색

Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua,
네가 자선을 베풀 때에는 오른손이 하는 일을 왼손이 모르게 하여라. (불가타 성경, 마태오 복음서, 6장3)
Ait illis: " Calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare illud, sed quibus paratum est a Patre meo ".
예수님께서 그들에게 말씀하셨다. “너희는 내 잔을 마실 것이다. 그러나 내 오른쪽과 왼쪽에 앉는 것은 내가 허락할 일이 아니라, 내 아버지께서 정하신 이들에게 돌아가는 것이다.” (불가타 성경, 마태오 복음서, 20장23)
Illi autem dixerunt ei: " Da nobis, ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram sedeamus in gloria tua ".
그들이 “스승님께서 영광을 받으실 때에 저희를 하나는 스승님 오른쪽에, 하나는 왼쪽에 앉게 해 주십시오.” 하고 대답하였다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 10장37)
sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare, sed quibus paratum est ".
그러나 내 오른쪽이나 왼쪽에 앉는 것은 내가 허락할 일이 아니라, 정해진 이들에게 돌아가는 것이다.” (불가타 성경, 마르코 복음서, 10장40)
Istae autem mensurae altaris in cubitis, cubitus habebat cubitum et palmum; fossae in circuitu eius erat cubitus in altitudine et cubitus in latitudine; et saepto eius ad marginem eius in circuitu palmus unus. Haec autem erat altitudo altaris:
암마로 잰 제단의 치수는 다음과 같았다. 한 암마는 보통의 한 암마에 손바닥 너비를 더한 것이다. 제단의 도랑은 깊이가 한 암마, 너비가 한 암마이고, 그 가장자리에는 빙 돌아가면서 한 뼘 되는 턱이 있었다. 제단의 높이는 다음과 같았다. (불가타 성경, 에제키엘서, 43장13)
gradiensque via regia nec declinabat ad dexteram, extollendo se de meritis, nec ad sinistram, succumbendo vitiis humanae fragilitatis.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 6:3)
Super sinistram autem residens turtur, sub facie elegiaci carminis, calamitosis ejulationibus, suae vocis citharam adaptabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:16)
[0479D] in sinistra vero, pellem novaculae demorsione pileorum caesarie denudatam, in qua styli obsequentis subsidio, imagines rerum ab umbra picturae ad veritatem essentiae transmigrantes, vita sui generis donabantur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:8)
paniculus, qui palmo concludi poterat, tribus solidis Lucensis monetae venderetur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 42:7)
Non sit mirum, si tot magnorum fletum et planctum hic adolescens meruerit, qui omnibus affabilis et notus habebatur, et qui nunquam ab aliqua militari actione sinistra laude declinavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:19)
"Cum facis helemosinam, noli tubacanere, sed in abscondito, ut nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 2:26)
Quis mensus est manu aquam, et coelum palmo, et universam terram clausa manu (Esai.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 3:18)
Non declinantes neque ad dexteram neque ad sinistram.
(아우구스티누스, 편지들, 15. (A. D. 398 Epist. XLVIII) Domino Dilecto et Exoptatissimo Fratri et Conpresbytero Eudoxio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:4)
Et respondi et dixi ad eum: "Quid sunt duae olivae istae ad dexteram candelabri et ad sinistram eius?".
(불가타 성경, 즈카르야서, 4장11)
In die illa ponam duces Iudae sicut ollam ignis super ligna et sicut facem ignis super fenum; et devorabunt ad dexteram et ad sinistram omnes populos in circuitu, et habitabitur Ierusalem rursus in loco suo.
(불가타 성경, 즈카르야서, 12장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION