라틴어 문장 검색

Iam malus insurgit, pinus rotunda splendore sublimis, insigni carchesio conspicua, et puppis intorta chenisco, bracteis aureis vestita fulgebat, omnisque prorsus carina citro limpido perpolita florebat.
(아풀레이우스, 변신, 11권 16:10)
Sed cum homo voltum intorqueret et non hisceret et colores , tum ego intercessi et Vade, inquam, nunc et habeto ad requirendum triginta dies;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IX 11:2)
Hoc accedebat ut etiam talum intorsisset;
(카이사르, 히스파니아 전기 38:4)
Pompeius, ut supra demonstravimus, saucius et intorto talo idcirco tardabatur ad fugiendum, itemque propter loci difficultatem neque equo neque vehiculo saluti suae praesidium parare poterat.
(카이사르, 히스파니아 전기 39:1)
At id, quod pervium est, late fusum atque sinuatum, minusque quam superiora intestina nervosum, ab utraque parte huc atque illuc volutum, magis tamen in sinisteriores inferioresque partes, contingit iecur atque ventriculum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장49)
satisque est vel papyrum intortum vel aliquid ex penicillo in modum collyri adstrictum eo inlini.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장279)
Nam maiores sinus latius interdum etiam duabus aut tribus lineis incidendi sunt, dandaque opera, ut imus sinus exitum habeat, ne quis umor intus subsidat, qui proxima et adhuc sana erodendo sinuet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장32)
ab altero duplicata lateribus, leviterque extrema in eam partem inclinata, qua sinuata est, insuper ibi etiam perforata est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장33)
Venae intumescunt, eaeque intortae conglomerataeque a superiore parte vel ipsum scrotum inplent vel mediam tunicam vel imam:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장60)
Neque tamen nimium ex ea susum relinquendum est, ne postea sinuetur et sedem eidem malo praestet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장24)
eaeque primis partibus rotundae et leniter quasi capitulatae vertebrarum transversis processibus et ipsis quoque paulum sinuatis inhaerent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장74)
Ea summis verticibus sinuata, ab his triangula, paulatimque latescentia ad spinam tendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장82)
At inferius duos processus habet, inter quos quod medium est magis etiam extremis partibus sinuatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장95)
Dein radius in caput cartilaginosum consurgens in vertice eius sinuatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장100)
Interius os in vertice sinuatur, recipitque exterioris exiguum tuberculum, nervique ea continent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장110)

SEARCH

MENU NAVIGATION