라틴어 문장 검색

'erit'. ipsum etiam Domitianum ferunt somniasse gibbam sibi pone ceruicem auream enatam, pro certoque habuisse beatiorem post se laetioremque portendi rei publicae statum, sicut sane breui euenit abstinentia et moderatione insequentium principum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 23장 2:4)
Alcides Telamonque comes dum litora blando anfractu sinuosa legunt, vox accidit aures
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 477:1)
it gemitus toto sinuosa per aequora caelo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 296:1)
praeterea multa in facie deformia, sicut attritus galea mediisque in naribus ingens gibbus, et acre malum semper stillantis ocelli, sed gladiator erat;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI50)
tanta in muneribus fiducia, nullus ephebum deformem saeva castravit in arce tyrannus, nec praetextatum rapuit Nero loripedem nec strumosum atque utero pariter gibboque tumentem.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X125)
Galbae, cuius informe gibbo erat corpus, agenti apud se cauam et frequenter dicenti:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 8:1)
In sole gibbos soleo fricare.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VI. 4:6)
Saucius at serpens sinuosa volumina versat, Adrectisque horret squamis et sibilat or Arduus insurgens:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 28:2)
erat in chlamyde flexuosa et in se remeabilis purpura, in modum Maeandri, fluminis Cariae provinciae, qui sinuosissimus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2513)
hic ego centenas ausim deposcere fauces, ut quantum mihi te sinuoso in pectore fixi, voce traham pura, totumque hoc verba resignent quod latet arcana non enarrabile fibra.
(페르시우스, 풍자, satire 510)
' Questus eram, pharetra cum protinus ille soluta Legit in exitium spicula facta meum, Lunavitque genu sinuosum fortiter arcum, 'Quod' que 'canas, vates, accipe' dixit 'opus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 116)
" Haec omnia nondum dixerat, emicuit nervo penetrabile telum vitatumque tamen sinuosa veste pependit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 6:3)
ecce per aequora fluctivagos texta greges sinuosa trahunt;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum11)
bestia sorde carens, cui tunc sapientia longi corporis enodem servabat recta iuventam, conplicat ecce novos sinuoso pectore nexus, involvens nitidam spiris torquentibus alvum.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 161)
Utque volans alte raptum cum fulva draconem fert aquila implicuitque pedes atque unguibus haesit, saucius at serpens sinuosa volumina versat adrectisque horret squamis et sibilat ore, arduus insurgens;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 27:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION