라틴어 문장 검색

"decernat quodcumque volet de corpore nostro Isis et irato feriat mea lumina sistro, dummodo vel caecus teneam quos abnego nummos, et phthisis et vomicae putres et dimidium crus sunt tanti, pauper locupletem optare podagram nec dubitet Ladas, si non eget Anticyra nec Archigene;"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII37)
Hunc milli passum qui vicerit atque duobus Campanus sonipes subcursor nullus sequetur Maiore spatio, ac diversus videbitur ire.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 7:2)
Primus in oblicum sonipes opponitur amnem, Excepturus aquas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:37)
Sic postquam fatus, et ipsi In bellum prono tantum tamen addidit irae, Accenditque ducem, quantum clamore iuvatur Eleus sonipes, quamvis iam carcere clauso Immineat foribus, pronusque repagula laxet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:83)
Haec ubi dicta, levis totas accepit habenas In campum sonipes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:35)
Non chalybem gentes penitus fugiente metallo Eruerent, nulli vallarent oppida muri, Non sonipes in bella ferox, non iret in aequor Turrigeras classis pelago sparsura carinas, Si bene libertas umquam pro pace daretur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:66)
Quippe ubi non sonipes motus clangore tubarum Saxa quatit pulsu, rigidos vexantia frenos Ora terens, spargitque iubas, et subrigit aures, Incertoque pedum pugnat non stare tumultu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:19)
Belliger adtonsis sonipes defessus in arvis, Advectos cum plena ferant praesepia culmos, Ore novas poscens moribundus labitur herbas, Et tremulo medios abrumpit poplite gyros.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:37)
Primus ab aequorea percussis cuspide saxis Thessalicus sonipes bellis feralibus omen Exsiluit;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:72)
Ut primum sonipes transfixus pectora ferro In caput effusi calcavit membra regentis;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:42)
Tunc Magnum concitus aufert A bello sonipes, non tergo tela paventem, Ingentesque animos extrema in fata ferentem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 7:25)
Avehit inde Pompeium sonipes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 7:62)
Celsior in campis sonipes, et fortior arcus;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:46)
Nos in templa tuam Romana accepimus Isin, Semicanesque deos, et sistra iubentia luctus, Et quem tu plangens hominem testaris Osirin:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:4)
Terruit ilia suo, si fas, Capitolia sistro, Et Romana petit imbelli signa Canopo, Caesare captivo Pharios ductura triumphos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:33)

SEARCH

MENU NAVIGATION