라틴어 문장 검색

Gracchus, perseveravit in civibus, sociorum nominisque Latini iura neglexit ac foedera.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 58:2)
tibi, etsi, ubicumque es, ut scripsi ad te ante, in eadem es navi, tamen, quod abes, gratulor, vel quia non vides ea quae nos, vel quod excelso et inlustri loco sita est laus tua in plurimorum et sociorum et civium conspectu, quae ad nos nec obscuro nec vario sermone, sed et clarissima et una omnium voce perfertur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 5 1:2)
his autem in rebus iam te usus ipse profecto erudivit nequaquam satis esse ipsum has te habere virtutes, sed esse circumspiciendum diligenter ut in hac custodia provinciae non te unum sed omnis ministros imperi tui sociis et civibus et rei publicae praestare videare quamquam legatos habes eos qui ipsi per se habituri sint rationem dignitatis suae . de quibus honore et dignitate et aetate praestat Tubero, quem ego arbitror, praesertim cum scribat historiam, multos ex suis annalibus posse deligere quos velit et possit imitari, Allienus autem noster est cum animo et benevolentia tum vero etiam imitatione vivendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 3장 1:1)
est autem non modo eius qui sociis et civibus, sed etiam eius qui servis, qui mutis pecudibus praesit, eorum quibus praesit commodis utilitatique servire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 8장 3:3)
quippe sociorum atque civium, praeterea armorum atque equorum maior copia nobis quam illis est.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장34)
omnia circa plena civium ac sociorum sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 479:2)
iam et consul, ad conspectum transgredientium vallum mutato consilio, ab revocando ad incitandos hortandosque versus milites, ostendere in quanto discrimine ac periculo fortissima cohors sociorum et civium legio esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 208:1)
inde ad Baeculam urbem progressus omni exercitu civium, sociorum, peditum equitumque quinque et quadraginta milibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 194:2)
In exercitu suo se, praeterquam quod omnes cives aut socios Latinique nominis videat, etiam eo moveri quod nemo fere sit miles qui non aut a patruo suo Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 473:1)
Ligurium legionis quartae adversa pugna cum multis aliis viris fortibus, civibus ac sociis, cecidisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 283:3)
in classem mille socii navales cives Romani libertini ordinis, ex Italia quingenti scribi iussi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 138:1)
At Tiberius nihil intermissa rerum cura, negotia pro solaciis accipiens, ius civium, preces sociorum tractabat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 13장1)
illa causa publicanorum quantam acerbitatem adferat sociis intelleximus ex civibus qui nuper in portorus Italiae tollendis non tam de portorio quam de non nullis iniuriis portitorum querebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 11장 2:1)
itaque postea nihil vos civibus, nihil sociis, nihil regibus respondistis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 3장 2:4)
Sic amico utere, sic cive, sic socio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION