라틴어 문장 검색

eiusdemque solis tum accessus modici tum recessus et frigoris et caloris modum temperant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 49:7)
e quibus pullos cum excuderunt ita tuentur ut et pinnis foveant ne frigore laedantur et si est calor a sole se opponant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 129:6)
"quid, quod hiems adoperta gelu tunc denique cedit, et pereunt lapsae sole tepente nives, arboribus redeunt detonsae frigore frondes, uvidaque in tenero palmite gemma tumet, quaeque diu latuit, nunc se qua tollat in auras, fertilis occultas invenit herba vias?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권120)
minimeque, nubilo coelo, soli aperienti, se committere, ne modo frigus, modo calor moveat;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., II Qualiter se agere debeant qui imbecilles sunt. 3:4)
minimeque nubilo caelo soli aperienti se * * committere, ne modo frigus, modo calor moueat;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 3:3)
frigus ut [a] fluviis, calor a sole, aestus ab undis aequoris, exesor moerorum, litora propter;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 29:10)
Nam et ferrum cum tactu sit frigidum, — ψυχρὸν δ’ ἕλε χαλκὸν ὀδοῦσιν, si tamen solem pertulerit, concalescit, et calor advena nativum frigus expellit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 2:2)
minimeque nubilo caelo soli aperienti se . . . committere, ne modo frigus, modo calor moveat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장8)
nec enim minor haeserat illis quos operit glacies Maeotica ruptaque tandem solibus effundit torrentis ad ostia Ponti desidia tardos et longo frigore pingues, destinat hoc monstrum cumbae Unique magister pontifici summo, quis enim proponere talem aut emere auderet, cum plena et litora multo delatore forent?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV19)
Teporem solis infusi repercussu cryptoporticus auget, quae ut tenet solem sic aquilonem inhibet summovetque, quantumque caloris ante tantum retro frigoris;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 17:2)
si caput in sole protegit, ne incendatur, neu subito ex repentino nubilo frigus id moveat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 5장6)
si caput in sole protegit, ne incendatur, neu subito ex repentino nubilo frigus id moueat;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 5장 2:3)
si caput in sole protegit, ne incendatur, neve subitum ex repentino nubilo frigus id moveat;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., V De his qui lippitudine, gravedine, destillatione, tonsillisque laborant. 2:4)
Sed cum is numerus neque solis cursui neque lunae ra­tionibus conveniret, nonnumquam usu veniebat ut frigus anni aestivis mensibus et contra calor hiemalibus proveniret:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 39:1)
Domus est imis in vallibus huius abdita, sole carens, non ulli pervia vento, tristis et ignavi plenissima frigoris, et quae igne vacet semper, caligine semper abundet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 63:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION