라틴어 문장 검색

Hoc innumeris mutuatoribus ruri et alibi degentibus solamini erit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 7:9)
nondum est ad unum omnes exosa fortuna nec tibi nimium ualida tempestas incubuit quando tenaces haerent ancorae quae nec praesentis solamen nec futuri spem temporis abesse patiantur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:15)
o, inquam, summum lassorum solamen animorum, quam tu me uel sententiarum pondere uel canendi etiam iucunditate refouisti, adeo ut iam me posthac imparem fortunae ictibus esse non arbitrer!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, I 1:3)
exceptusque immiti a principe et mox accusatus in senatu, non ob crimina quae fingebantur sed angore, simul fessus senio et quia regibus aequa, nedum infima insolita sunt, finem vitae sponte an fato implevit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 42장7)
sublatoque ex ea filio Druso, quanquam bene conuenientem rursusque grauidam dimittere ac Iuliam Augusti filiam confestim coactus est ducere non sine magno angore animi, cum et Agrippinae consuetudine teneretur et Iuliae mores improbaret, ut quam sensisset sui quoque sub priore marito appetentem, quod sane etiam uulgo existimabatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 7장 2:2)
Lentulum Augurem, cui census maximus fuerit, metu et angore ad fastidium uitae ab eo actum et ut ne quo nisi ipso herede moreretur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 49장 1:3)
perpeterer tenui luctum solamine fallens.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 340:1)
sensi et Bebrycio supremam in litore pugnam iam propior iamque hoc animam solamine mulcens.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 463:1)
'quod tamen externis unum solamen in oris restat' ait, 'caras humus haec non dividat umbras
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 59:1)
caecorum baculus, esurientium cibus, spes miserorum, solamen lugentium fuit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:22)
et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante qui fuimus, [neque] iam de illis nos adficit angor.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 22:5)
' quod bene si videant animo dictisque sequantur, dissoluant animi magno se angore metuque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 24:5)
sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem quem volucres lacerant atque exest anxius angor aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 26:6)
intolerabilibusque malis erat anxius angor adsidue comes et gemitu commixta querella, singultusque frequens noctem per saepe diemque corripere adsidue nervos et membra coactans dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:9)
quam Verrius Flaccus Angeroniam dici ait, quod angores ac sollicitudines animorum propitiata depellat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION