라틴어 문장 검색

numquam minus mille carrucis fecisse iter traditur, soleis mularum argenteis, canusinatis mulionibus, armillata phalerataque Mazacum turba atque cursorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 30장 3:4)
in ceteris partibus cuncta auro lita, distincta gemmis unionumque conchis erant;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 31장 2:1)
Corpora usque pedes carbaso velant, soleis pedes, capita linteis vinciunt, lapilli ex auribus pendent:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 23:1)
Demptis soleis odoribus inlinuntur pedes.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 30:3)
Vestis erat auro purpuraque distincta, quae etiam crura velabat, aureis soleis inseruerat gemmas, lacerti quoque et brachia margaritis ornata erant, pendebant ex auribus insignes candore ac magnitudine lapilli, baculum aureum berylli distiuguebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 33:1)
Tuguria conchis et ceteris purgamentis maris instruunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 15:1)
quo mea se molli candida diva pede intulit et trito fulgentem in limine plantam innixa arguta constituit solea, coniugis ut quondam flagrans advenit amore Protesilaeam Laodamia domum inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro hostia caelestis pacificasset eros.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b6)
sapiens crepidas sibi numquamnec soleas fecit;
(호라티우스의 풍자, 1권, 03장72)
ita vir bonus es convivaque comis"et soleas poscit.
(호라티우스의 풍자, 2권, 08장45)
lego de spinis rosas, de terra aurum, de concha margaritum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 14:2)
Si huic proposito invidet scorpius et sermone blando de indebita rursum arbore comedere persuadet, inlidatur,ei pro solea anathema et in suo morienti pulvere dicatur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 4:17)
Natus in paupere domo et in tugurio rusticano, qui vix milio et cibario pane rugientem saturare ventrem poteram, nunc similam et mella fastidio, novi et genera et nomina piscium, in quo litore conca lecta sit caligo, saporibus avium discerno provincias et ciborum me raritas ac novissime damna ipsa delectant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:11)
Audio praeterea quosdam contra rerum hominumque naturam aquam non bibere nec vesci pane, sed sorbitiunculas delicatas et contrita holera betarumque sucum non calice sorbere, sed conca.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 12:5)
inguinis et capitis quae sint discrimina, nescit grandia quae mediis iam noctibus ostrea mordet, cum perfusa mero spumant unguenta Falerno, cum bibitur concha, cum iam vertigine tectum ambulat et geminis exsurgit mensa lucernis.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI154)
balnea nocte subit, conchas et castra moveri nocte iubet, magno gaudet sudare tumultu, cum lassata gravi ceciderunt bracchia massa, callidus et cristae digitos inpressit aliptes ac summum dominae femur exclamare coegit, convivae miseri interea somnoque fameque urguentur.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI223)

SEARCH

MENU NAVIGATION