라틴어 문장 검색

Iam enim dies ad quem se promiserat occursurum, transactus est, et ego ei qui solidos suos fidei meae commisit, quid respondeam, non invenio, nisi ut faciam quod me facturum esse promisi.
(아우구스티누스, 편지들, 61. (A. D. Epist. CCLXVIII) Dominis Dilectissimis et Desiderantissimis Sanctae Plebis Cui Ministro Membris Christi Augustinus In Domino salutem 2:2)
quippe cum ' lituus' sit virga brevis, in parte qua robustior est incurva, qua augures utuntur, quonam modo 'subcinctus lituo' videri potest?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VIII 3:1)
utrumque enim pari forma et pariter incurvum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VIII 10:1)
Regis clementia rebelles Cornubienses, postquam domum rediissent sine poena dimissi, verum (ut diximus) solidi unius aut duorum pretio redempti, magis animaverat quam sanaverat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 7:3)
Etiam incarceratos omnes circa civitatem Londini redemit qui detenti erant pro debitis aut foedis ad summam quadraginta solidorum aut infra.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:17)
Sunt tamen haec ligna accommodatissima e quibus fiant Mercurii politici, similia lignis incurvis quae bene navigiis extruendis conveniunt, iactationi destinatis, non autem aedibus quae immotae manent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:41)
Incurvas vero esse eas paulum, sed magis viriles oportet, levisque admodum ac neque nimis plenas neque nimis tenues.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장7)
Incuruas uero esse eas paulum, sed magis uiriles oportet, leuisque admodum ac neque nimis plenas neque nimis tenues.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 2:1)
Incurvas vero esse eas paulum, sed magis viriles oportet, laevesque admodum;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 3:1)
sex emptus solidis!
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De birro castoreo3)
quippe illi praegracilis et incurva proceritas, nudus capillo vertex, ulcerosa facies ac plerumque medicaminibus interstincta;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 57장4)
concharumque genus parili ratione videmus pingere telluris gremium, qua mollibus undis litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:15)
quod est absurdissimum, quippe cum lituus sit virga brevis in parte qua robustior est incurva, qua augures utuntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 1:5)
Utrumque enim pari forma et pariter in capite incurvum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 5:2)
testudine camera incurva, id est fornicata, quae secundum eos qui scripserunt de ratione templorum, ideo sic fit, ut simulacro caeli imaginem reddat, quod constat esse convexum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5057)

SEARCH

MENU NAVIGATION