라틴어 문장 검색

Sed ecce siderum ordinatis ambagibus per numeros dierum ac mensuum remeans annus, post mustulentas autumni delicias ad hibernas Capricorni pruinas deflexerat et assiduis pluviis nocturnisque rorationibus sub dio et intecto conclusus stabulo continuo discruciabar frigore, quippe cum meus dominus prae nimia paupertate ne sibi quidem, nedum mihi posset stramen aliquod vel exiguum tegimen parare, sed frondoso casulae contentus umbraculo degeret.
(아풀레이우스, 변신, 9권 29:4)
"Diem, qui dies ex ista nocte nascetur, aeterna mihi nuncupavit religio, quo, sedatis hibernis tempestatibus et lenitis maris procellosis fluctibus, navigabili iam pelago rudem dedicantes carinam primitias commeatus libant» mei sacerdotes:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:8)
Nos vero, ut captus noster est, incuriose et inmeditate ac prope etiam subrustice ex ipso loco ac tempore hibernarum vigiliarum Atticas Noctes inscripsimus, tantum ceteris omnibus in ipsius quoque inscriptionis laude cedentes, quantum cessimus in cura et elegantia scriptionis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 10:1)
Tertius ventus, qui ab oriente hiberno spirat - 'volturnum' Romani vocant - ,eum plerique Graeci mixto , quod inter notum et eurum sit, εὐρόνοτον appellant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 11:1)
Itaque cum discipulo suo in Hibernam transfretavit, ubi favor erga familiam Eboracensem maiorem in modem fervebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 3:7)
Cui rei in causa erat partim exerimientum quod iam exhibuerat rex moderati regiminis sui cum opinione felicitatis coniunctum, partim quod odiosa admodum res esset populo Angliae regem accipere humeris Hibernorum et Germanorum gestatum et introductum, ex quibus nationibus maxima pars copiarum rebellium erat conflata.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 13:5)
neque etiam Hibernos officio defuisse, animis aut ferocia;
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 14:11)
Postquam illuc venisset (si quis propiae relationi et confessioni quam postea exhibuit credere velit,) Hiberni eum satis splendide vestitum reperientes, ad eum undique frequentes convolarant, ei imponentes quod dux Clarentiae esset, idem qui antea apud illos manserat, et postea mutata opinione quod filius esset nothus Richardi Tertii.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:37)
Verum Hiberni agrestes (qui maxime deliquerant) more suo in sylvas et paludes fugerant, quique in pacato Hiberniae similis criminis conscii sibi erant ad eos se receperunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 22:5)
Adeo ut Poyningus erga erraticos Hibernos erraticam quandam expeditionem suscipere compulsus fuerit, in qua propter montes et saltus parum profecit, quod (sive ex melancholia quadam suspiciosa quod res ei male successerunt, sive ut conatus suos ab infamia vindicaret) imputari prorsus voluit favori quo comes Kildariae secreto rebelles prosequebatur, levissima quaque suspicione locum habente in eum propter Kildariae comitem illum qui Lamberto Simnello adhaeserat et in praelio Stokensi occubuerat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 22:6)
Memini sub initiis reginae Elizabethae rebellem quendam Hibernum supplicantem deputato ut torque lignea, non fune, suspenderetur, quia illud magis in more rebellibus erat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 1:15)
Num enim diuites esurire nequeunt, num sitire non possunt, num frigus hibernum pecuniosorum membra non sentiunt?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:32)
Ad hoc autem incommodum accesserat quod Caesar non more superiorum temporum in hibernis exercitum continebat, sed in tertio quartoque die procedendo propiusque hostem accedendo castra communibat, opereque faciendo milites se circumspiciendi non habebant facultatem.
(카이사르, 아프리카 전기 47:3)
Ita igne telorumque multitudine iacta cum bene magnam partem operum consumpsissent, portam quae e regione et in conspectu Pompei castrorum fuerat aperuerunt, copiaeque totae eruptionem fecerunt secumque extulerunt virgulta crates ad fossas complendas et harpagones ad casas quae stramenticiae ab nostris hibernorum causa aedificatae erant, diruendas et incendendas, praeterea argentum vestimenta, ut dum nostri in praeda detinentur, illi caede facta ad praesidia Pompei se reciperent.
(카이사르, 히스파니아 전기 16:2)
Gabinius ut in Illyricum venit hiberno tempore anni ac difficili sive copiosiorem provinciam existimans sive multum fortunae victoris Caesaris tribuens sive virtute et scientia sua confisus, qua saepe in bellis periclitatus magnas res et secundas ductu ausuque suo gesserat, neque provinciae facultatibus sublevabatur, quae partim erat exinanita partim infidelis, neque navibus intercluso mari tempestatibus commeatus supportari poterat;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 43:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION