라틴어 문장 검색

Multi, si modo criminis objecti sons esset, nimium leniter in eum statuisse praefectos Americanos aiebant:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.77)
Cato inexpiabili odio delendam esse Carthaginem, et cum de alio consuleretur, pronuntiabat, Scipio Nasica servandam, ne metu ablato aemulae urbis luxuriari felicitas inciperet;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 4:4)
Prima civilium motuum causa testamentum Caesaris fuit, cuius secundus heres Antonius, praelatum sibi Octavium furens, inexpiabile contra adoptionem acerrimi iuvenis susceperat bellum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM MUTINENSE 1:1)
Sed et noverat hunc errorem non esse inexpiabilem.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 7:2)
Omnes per mortes animam sontem ipse dedissem;
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 15:5)
Et sumus, ut fatear, tam saeva iudice sontes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:26)
non enim mediocres viri, sed maxumi et docti, Pythagoras et Empedocles, unam omnium animantium condicionem iuris esse denuntiant clamantque inexpiabilis poenas impendere iis, a quibus violatum sit animal.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 25:2)
idque cum multis aliis rebus, tum e pontificio iure et e caerimoniis sepulcrorum intellegi licet, quas maxumis ingeniis praediti nec tanta cura coluissent nec violatas tam inexpiabili religione sanxissent, nisi haereret in eorum mentibus mortem non interitum esse omnia tollentem atque delentem, sed quandam quasi migrationem commutationemque vitae, quae in claris viris et feminis dux in caelum soleret esse, in ceteris humi retineretur et permaneret tamen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 27:1)
nam qui se humanis vitiis contaminavissent et se totos libidinibus dedissent, quibus caecati vel domesticis vitiis atque flagitiis se inquinavissent vel re publica violanda fraudes inexpiabiles concepissent, is devium quoddam iter esse, seclusum a concilio deorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 71:2)
cum vero sontes ferro depugnabant, auribus fortasse multae, oculis quidem nulla poterat esse fortior contra dolorem et mortem disciplina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 41:14)
Imprudentes enim, ut adhuc puto, admisistis inexpiabile scelus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 17:8)
scilicet eiusdem est, quamvis pugnare videntur, supplicibus facilem, sontibus esse trucem, cum tibi suscepta est legis vindicta severae, verba velut tinctu singula virus habent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 618)
Sic ego poenas sontibus impono, sic est mea magna potestas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 42:9)
Aut ego, cum facibus regalia tecta cremabo, artificem mediis inmittam Terea flammis, aut linguam, aut oculos et quae tibi membra pudorem abstulerunt, ferro rapiam, aut per vulnera mille sontem animam expellam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:14)
turritaque Mater an Stygia sontes dubitavit mergeret unda.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 64:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION