라틴어 문장 검색

tu procurrentia primis carmina nostra sonis totasque in murmure noctes aure rapis vigili;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 14)
factumque est, ut cum longius subeuntibus eis, fletum hominum et risum daemoniorum clare discernere nequirem, sonum tamen adhuc promiscuum in auribus haberem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 2:5)
species profecto iis ibi truces Gallorum sonumque vocis in oculis atque auribus fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 298:3)
arrectis avribus translatio ab animalibus, quae ad omnem sonum erigunt aures.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3031)
inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 6:5)
hic, inquam, quis est, qui conplet aures meas tantus et tam dulcis sonus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 5 2:2)
illa vero non nisi aure exiguntur, quae fiunt per sonos;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 167:1)
Hic rerum nouitas, rerum decus, unica rerum Forma, decor mundi uisum demulcet euntis Virginis et cantus species noua debriat aurem, Sed parco tamen auditu sonituque minore Concipit illa sonum, certa tamen imbibit aure, Qualiter iste sonus cythare celestis obesis Vocibus expirat, ubi lune spera remisso Suspirat cantu, rauce sonat, immo sonando Pene silet, languetque sonans, neruique iacentis Inferius gerit illa uicem, cordamque minorem Reddit et in cythara sedere uix illa meretur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 20:3)
secunda in aures se diffundit, per quam eis innascitur notitia sonorum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 21:2)
et tamen omnium longitudinum et brevitatum in sonis sicut acutarum graviumque vocum iudicium ipsa natura in auribus nostris conlocavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 4:5)
num propter lyricae modulamina vana puellae nervorumque sonos et convivale calentis carmen nequitiae patulas Deus addidit aures perque cavernosos iussit penetrare meatus vocis iter?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 185)
Tum, si qua sonum procul arma dedere stare loco nescit, micat auribus et tremit artus collectumque premens volvit sub naribus ignem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 3:7)
Que uox displiceat uoci, que consonet illi Monstrat, amicicias uocum rixasque sonorum Edocet, et que uox trahat, que debriet aurem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 20:2)
. . . . . . Tum, si qua sonum procul arma dederunt, Stare loco nescit, micat auribus et tremit artus Conlectumque premens volvit sub naribus ignem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 68:4)
Qui motu generans sonitum, non uerberat auram Obtuso cantu, sed dulcibus allicit aures Cantibus et dulcem Philomenam reddit amenans Musa Iouis, tantoque sono letatur alumpno Musica que proprie thesauros aggerat artis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 28:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION