라틴어 문장 검색

Ipsa vivit cum Iesu plane transfigurata, et cunctae creaturae magnificant eius pulchritudinem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 306:3)
ex ore quamlibet Patris sis ortus et verbo editus, tamen paterno in pectore Sophia callebas prius, quae prompta caelum condidit, caelum diemque et cetera;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias8)
estne ille e numero paucorum qui diadema sortiti aetheriae coluerunt dogma sophiae?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권31)
Quare adhuc opus superest, cum ad obtinenda quae volumus potentissimum, tum supra dictis multo difficilius, movendi iudicum animos atque in eum quem volumus habitum formandi et velut transfigurandi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 75:2)
Seneca Lucilio suo salutem Intellego, Lucili, non emendari me tantum sed transfigurari.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 61)
Nam qui didicit et facienda ac vitanda percepit, nondum sapiens est, nisi in ea, quae didicit, animus eius transfiguratus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 48:2)
"cedet Musa rudis ferocis Enni et docti furor arduus Lucreti, et qui per freta duxit Argonautas, et qui corpora prima transfigurat."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam22)
quantum autem de simulacris ipsis, nihil aliud reprehendo quam materias sorores esse vasculorum instrumentorumque communium vel ex isdem vasculis et instrumenta quasi fatum consecratione mutantes licentia artis transfigurante, et quidem contumeliosissime et in ipso opere sacrilege, ut revera nobis maxime, qui propter ipsos deos plectimur, solatium poenarum esse possit quod eadem et ipsi patiuntur ut fiant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 2:1)
De sophia amor eius philosophia vocitatus est, de prophetia affectatio eius poeticam vaticinationem deputavit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION