라틴어 문장 검색

nam et statum syllogisticum ratiocinativum appellat, exemplisque utitur philosophorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 100:2)
ratiocinativa seu collectiva quaestio orietur, an restitutio pro sublatione iudicii sit et proinde valeat, ac si iudicium non fuisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 66:1)
quod ratione colligitur, ratiocinativus dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 243:2)
scripto, de verborum vi aut voluntate, in quibus vis tum causarum tum actionum inspici soleat, quae aut scripti et voluntatis aut ratiocinativa aut ambiguitatis aut legum contrariarum specie continentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 12:3)
hunc Miletius et Thales stupere auditum potuit simulque Lindi est notus qui Cleobulus inter arces, tu qui, Periandre, de Corintho es, et tu quem dederat, Bias, Priene, et tu, Pittace, Lesbius sophistes, et tu qui tetricis potens Athenis vineis Socraticas, Solon, palaestras, et tu, Tyndareis satus Therapnis, 1 Chilon, legifero prior Lycurgo.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium28)
Huic summi ingenii viro simulque summae nobilitatis atque formae iuncta est femina quae domum ad mariti prisci insignia transferens Iovini implevit trabeis larem sophistae, sic intra proprios tibi penates, Consenti, patriae decus superbum, fastis vivit avus paterque libris.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium42)
Quis poetarum, quis sophistarum, qui non omnino de prophetarum fonte potaverit?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION