라틴어 문장 검색

Fiunt enim profundae alterationes in corporibus, quando, natura prohibente annihilationem, ars prohibeat etiam deperditionem aut evolationem alicujus partis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 480:5)
Verum ad transformationes et alterationes nobiliores corporum similarium non multum valent istae violentiae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:10)
Unde pro fide non debet adduci ratio sophistica, [sicut per se patet,] nec ratio dialectica, quia ipsa non facit firmum habitum, sed solum opinionem, et firmior debet esse fides quam opinio, nec ratio demonstrativa, quia tunc fides non esset nisi de his quae demonstrari possent.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 10 63:3)
Si autem aliquis in dignitate constitutus sive non, et tam ardua non possit intelligere, tunc oboediat sapientiori et credat legi christianae, non propter rationem sophisticam, quia ipsa fallit, nec propter rationem dialecticam, quia ipsa non facit ita firmum habitum, sicut est fides, quia conclusio rationis dialecticae accipitur cum formidine alterius partis, nec per rationem demonstrativam, tum quia non est possibilis in omnibus quae ponit lex nostra, tum quia ipsa facit scientiam.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 13 90:10)
Propter hanc et propter alias eorum rationes dissolvendas prenotandum quod, sicut Phylosopho placet in hiis que De sophisticis elenchis, solutio argumenti est erroris manifestatio.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:8)
Igitur cum ad tantas alterationes moveatur aer imperio nature inferioris, que ministra et factura Dei est, ut tonitrua personet, ignem fulgoret, aquam gemat, spargat nivem, grandinea lancinet, nonne imperio Dei movebitur ad quedam sonare verba, ipso distinguente qui maiora distinxit?
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 26:3)
idcirco mundi stulta delegit Deus, ut concidant sophistica, deque inbecillis subiugavit fortia, simplex ut esset credere, lapis ecce nostro fixus offensaculo est, inpingat in quem vanitas, signum caventi, non caventi scandalum:
(프루덴티우스, Apotheosis, 머리말12)
igitur, quoniam tui amoris studio inductus homo Gallus scholae sophisticae intromisi materiam, vel te potissimum facti mei deprecatorem requiro.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Polemio suo salutem 14)

SEARCH

MENU NAVIGATION