라틴어 문장 검색

Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa eiecit et non sinebat loqui daemonia, quoniam sciebant eum.
예수님께서는 갖가지 질병을 앓는 많은 사람을 고쳐 주시고 많은 마귀를 쫓아내셨다. 그러면서 마귀들이 말하는 것을 허락하지 않으셨다. 그들이 당신을 알고 있었기 때문이다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 1장34)
Cum sol autem occidisset, omnes, qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum; at ille singulis manus imponens curabat eos.
해 질 무렵에 사람들이 갖가지 질병을 앓는 이들을 있는 대로 모두 예수님께 데리고 왔다. 예수님께서는 한 사람 한 사람에게 손을 얹으시어 그들을 고쳐 주셨다. (불가타 성경, 루카 복음서, 4장40)
qui venerunt, ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis; et, qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur.
그들은 예수님의 말씀도 듣고 질병도 고치려고 온 사람들이었다. 그리하여 더러운 영들에게 시달리는 이들도 낫게 되었다. (불가타 성경, 루카 복음서, 6장18)
In ipsa hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum.
그때에 예수님께서는 질병과 병고와 악령에 시달리는 많은 사람을 고쳐 주시고, 또 많은 눈먼 이를 볼 수 있게 해 주셨다. (불가타 성경, 루카 복음서, 7장21)
Convocatis autem Duodecim, dedit illis virtutem et potesta tem super omnia daemonia, et ut languores curarent,
예수님께서는 열두 제자를 불러 모으시어, 모든 마귀를 쫓아 내고 질병을 고치는 힘과 권한을 주셨다. (불가타 성경, 루카 복음서, 9장1)
ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria vel semicinctia, et recederent ab eis languores, et spiritus nequam egrederentur.
그의 살갗에 닿았던 수건이나 앞치마를 병자들에게 대기만 해도, 그들에게서 질병이 사라지고 악령들이 물러갔다. (불가타 성경, 사도행전, 19장12)
sicut scriptum est: " Dedit illis Deus spiritum soporis, oculos, ut non videant, et aures, ut non audiant, usque in hodiernum diem ".
이는 성경에 기록된 그대로입니다. “하느님께서는 그들에게 사람을 마비시키는 영을, 보지 못하는 눈을, 듣지 못하는 귀를 주시어 오늘날까지 이르게 하셨다.” (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 11장8)
Languor prolixior gravat medicum, brevis languor serenat medicum.
인간이 죽으면 길짐승과 들짐승과 벌레들 차지가 된다. (불가타 성경, 집회서, 10장11)
In tantum vero, inquit Boetius, priscae philosophiae studiis vis musicae artis innotuit, ut Pythagorici, cum diurnas in somno resolverent curas, quibusdam cantilenis uterentur, ut eos lenis et quietus sopor reciperet, itaque expergefacti aliis quibusdam modis stuporem somni confusionemque purgarent, id nimirum scientes quod tota nostra animae compago corporisque musica coaptatione conjuncta sit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:6)
Quando vero vos non possum corporali visu aspicere nec super vos constitutum aÎrem deprehendere, undique contra me cuncta incipiunt elementa consurgere, et varia me poenarum incipiunt allidere genera, nullo possum gaudere solatio, nisi quantum falsa mihi demonstratione dormienti somni sopor adducit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 3:10)
Tot enim poenis atque languoribus exponuntur quod nullus posset nisi experientia doceri.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 6:6)
In quem quum descenderemus omnes, equis per pascua dimissis et nobis aliquantum somni refectis sopore, excitati postmodum vagantes festinanter stravimus equos.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 19:3)
Amantes enim non solum inter ipsas vigilias variis poenarum languoribus fatigantur, sed etiam dormiendo modis quam plurimis anxiantur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 3:12)
Qualiter aura fremit, fluit aer, fluctuat unda, Quam primo Zephirus complanat flamine leni, Si maris excuciat borealis turbo soporem, Vel maris instantes cogat uigilare procellas, Sic animi fluitant et mentes mentibus instant;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 36:2)
Sic sopor inuasit uigilem, sic somnus adulter Oppressit Fronesis animum, sompnoque soporans Extasis ipsa suo, mentem dormire coegit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION