라틴어 문장 검색

Atque incipiente quoque tussi, tum non erit alienum, ut supra (10,3) quoque positum est, vini cyathos sorbere, sed id in hoc genere valetudinis dulce vel certe lene commodius est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장34)
Ergo acetum acre per se sorbere, et magis etiam quod scilla conditum est, expedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 16장12)
nam et ipsum cum cibo adsumere et muriam eius cum aceto sorbere commodum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 16장30)
Si vetus vitium est, oportet laser quam optimum ad piperis magnitudinem devorare, altero quoque die vinum vel aquam bibere, interdum interposito cibo singulos vini cyathos sorbere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 19장21)
deinde ieiunium sorbere vini cyathum, cui contrita radix quinquefolii sit adiecta;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장12)
cibis uti, sed ventrem contrahentibus, vino non multo meraco.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장13)
cibum modicum adsumere, vinum meracum quam asperrimum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장25)
murtae bacas legere, ex his vinum exprimere, id decoquere, ut decima pars remaneat, eiusque cyathum sorbere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장38)
Tritici quoque hemina in vino Aminaeo austero decoquitur, idque triticum ieiuno ac sitienti datur, superque id vinum id sorbetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장49)
idque vel merum sorbet aliquis vel bibit mixtum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장53)
Balneum rarum esse debet, neque longa in eo mora, cibus conprimens, vinum austerum meracum, per aestatem frigidum, per hiemem egelidum, sed tantum, quantum minimum sitim finiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장37)
deinde multo meracoque vino accipiunt, quod omnibus venenis contrarium est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장18)
Si neque qui exsugat neque cucurbitula est, sorbere oportet ius anserinum vel ovillum vel vitulinum et vomere, vivum autem gallinaceum pullum per medium dividere et protinus alidum super volnus imponere, sic ut pars interior corpori iungatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장46)
Tum ad idem cibi vinique genus veniendum, sic ut potiones meracae sint;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장138)
continendumque ore crebro vinum meracum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION