라틴어 문장 검색

Rideris multoque magis traduceris, Afer, Quam nudus medio si spatiere foro.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXVII2)
Cur nec Pompeia lentus spatiatur in umbra, Nec petit Inachidos limina?
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XLVII3)
aut quasi contra principem tempestatis irascitur, quem primum constat egressum, quia supra 'una Eurusque Notusque ruunt'. quod autem dixit 'saxa inmania, vestras domos' de Pseudulo Plauti tractum est, ubi ait nisi forte carcerem aliquando effregistis vestram domum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1402)
huius moris hic meminisse eum accipere debemus 'principio delubra adeunt'. atque quia 'delubra' quasi solum nomen sine dei significatu poseruat, voluit per 'aras' expungere divini nominis causam, licet in continuatione non tam dei fecerit mentionem, quam propria deorum nomina intulerit, et quidem cum sacrificationis gratia, illis versibus 'legiferae Cereri' usque 'iugalia curae'. nec non areae, licet oblique, attamen manifeste meminit 'aut ante ora deum pingues spatiatur ad aras':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 566)
quid enim est 'spatiatur', quam spatio lati loci obambulat?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 567)
spatiatur ad aras matronae enim sacrificaturae circa aras faculas tenentes ferebantur, quod cum quodam gestu fiebat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 623)
effractoque inlisit in ossa cerebro hypallage:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 4801)
effregit ossa et inlisit in cerebrum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 4802)
spatiari in xysto ut liceat, non ab Olympiis coronam petant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 3장 2:3)
postea quam invenit neminem eorum qui possunt et solent ita neglegens esse coepit ut, eum in mentem veniret ei, resideret, deinde spatiaretur, non numquam etiam puerum vocaret, credo, cui cenam imperaret, prorsus ut vestro consessu et hoc conventu pro summa solitudine abuteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 21장 2:4)
Cum ego negarem me agnoscere domum, video quosdam inter titulos nudasque meretrices furtim spatiantes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 7:5)
Unus praecipue servus libitinarii illius, qui inter hos honestissimus erat, tam valde intonuit, ut totam concitaret viciniam, Itaque vigiles, qui custodiebant vicinam regionem, rati ardere Trimalchionis domum, effregerunt ianuam subito et cum aqua securibusque tumultuari suo iure coeperunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 78:10)
Non diu ergo tumultuatus stabuli ianuam effregit et nos per eandem intro admisit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 79:8)
Ego aliquot horis spatiatus in hospitium reverti nihilque aliud quam puerum basiavi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 86:10)
| Ex is, qui in porticibus spatiabantur, lapides in Eumolpum recitantem miserunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 90:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION