라틴어 문장 검색

Quod autem rogatis ut meum vos hominem specialem debeam reputare, sicut specialiter meis estis mancipati obsequiis, et ut optatum vobis curem praemium exhibere, qualiter possit adimpleri non video.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 4:13)
Quamvis enim a femina bonum cuiuslibet factum debeat approbari, quilibet tamen homo laudandus cuncta sua facta unius debet mulieris specialiter laudibus indulgere, et mulierum quaeque prudentium, quamvis singulorum sibi debeant beneficia placere, unius tamen laudabiliter potest actus approbare et suis ea debet specialiter laudibus reputare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 5:5)
Ex hoc enim nulli procedit iniuria, si me propriosque actus universos et singulos vestris specialiter servitiis deputavi vosque mihi dominam recognovi praecipuam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 5:6)
Aliis igitur sufficiat ceterorum specialiter obsequiis honorari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 5:7)
Nam liquide et manifesta veritate scientes sapientiae vos omnimodam plenitudinem possidere, ac neminem iustitia velle decipere, decipi nullatenus credentes, Excellentiae vestrae instantissime iudicium imploramus et animi pleno desideramus affectu, praesenti vobis devotissime supplicantes affatu, ut huius negotii pro nobis frequens vos sollicitudo detentet, vestraeque prudentiae iustum super hoc procedat arbitrium, nulla temporis dilatione prorogante iudicium.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 23:4)
In secundo eius fructum excellentiam que proponentes.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:17)
Ad amicitiam quatuor specialiter pertinere videntur:
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:2)
Quoniam igitur in hoc opere resultat grammatice syntaseos regula, dialetice lexeos maxima, oratorie reseos communis sententia, arismetice matheseos paradoxa, musice melos, anxioma geometrie, gramatis theorema, astronomice ebdomadis excellentia, theophanie celestis emblema, infruniti homines in hoc opus sensus proprios non impingant, qui ultra metas sensuum rationis non excedant curriculum, qui iuxta imaginationis sompnia aut recordantur uisa, aut figmentorum artifices commentantur incognita;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 2:1)
Cum enim attestante grammatica, duo genera specialiter, masculinum et femininum, ratio naturae cognoverit, quamvis dum quidam homines depauperati signaculo, juxta meam opinionem, possent neutri generis designatione censeri, tamen Cypridi sub intimis admonitionibus minarum tonitru ingessi, ut in suis conjunctionibus ratione exigentiae, naturalem constructionem solummodo [0457C] masculini femininique generis celebraret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:14)
Est ergo verus amicus per excellentiam, hoc est Deus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 31:4)
Et certe omnibus sensibus nostris super eosdebemus intelligere et specialiter septem sensibus principalibus, quorum duo dicuntur sensus anime, videlicet:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 2:19)
sed pessima specialiter peccatorum (Psal.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 4:19)
Et Dominum et Deum dixit, et specialiter Deum filii sui cui nomen Sem est;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 2:5)
Aequum quippe erat, ut piscationem sibi iam olim a Domino conmissam veteranus piscator, sagena predicationis Europico ponto directus, ad finem usque mundi prosequeretur et antiquus dierum pastor ovium nuncupatus agnos sibi specialiter commendatos et diu in heremo vacantes ad ovilia pascua perduceret, ubi eis individuus comes illius et egregius gentium predicator lac potum daret pro esca, quoadusque fierent oves foetosae, habundantes in egressibus suis, et fieret unum ovile et unus pastor, Iesus Christus dominus noster.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 86:4)
Iamque saepicule non sine magna turbatione stimulatus, postremo iussus, veste ipsa mea quamvis parvula distracta, sufficientem corrasi summulam Et id ipsum praeceptum fuerat specialiter:
(아풀레이우스, 변신, 11권 28:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION