라틴어 문장 검색

Cumque laborarent, ut se simul inde leuarent, Antra petunt muris quodam sub cespite ruris.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:3)
Recia uenantum, quondam iactata per antrum, Hunc tenuere ferum post tempora pauca dierum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXI. De leone et mure 34:7)
Super custodiam meam stabo et consistam super speculam et contemplabor, ut videam quid dicat mihi et quid respondeat ad querelam meam.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장1)
Hanc si Threicio Boreas emissus ab antro
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, V 7:1)
Ales caueae clauditur antro;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IV 18:1)
Quos ferus uasto recubans in antro
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIV 9:1)
In hoc iugo colles sunt excelsi pauci, in quibus singulae turres speculaeque singulae perveteres erant collocatae, quarum apud ultimam praesidium et statio fuit Scipionis.
(카이사르, 아프리카 전기 37:8)
simulque in his habent speculas et propter altitudinem late longeque prospiciunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 8:5)
Terpsichore facilem lascivo pollice movit barbiton et molles duxit in antra choros.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 1:2)
an pastoralia Lunam rursus in antra vocas?
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:67)
hoc navigat antro fulta Venus;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:98)
sic mitis in antro Mnemosyne docili tradit praecepta Thaliae):
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:149)
non vestris ultra bacchabor in antris nec iuga sulcabit noster Berecynthia currus".
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:181)
decorent virecta Baetim, Tagus intumescat auro generisque procreator sub vitreis Oceanus luxurietur antris.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 2:7)
sic ille relinquens ieiunos antro catulos inmanior exit hiberna sub nocte leo tacitusque per altas incedit furiale nives;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:116)

SEARCH

MENU NAVIGATION