라틴어 문장 검색

Quod quidem de specula punctali eternitatis intuens qui solus eternus est, mentem Deo dignam viri prophetici per Spiritum Sanctum sua iussione impressit, et is sanctam Ierusalem velut exstinctam per verba presignata et nimium, proh dolor!
(단테 알리기에리, Epistolae 73:4)
Videant nunc iuriste presumptuosi quantum infra sint ab illa specula rationis unde humana mens hec principia speculatur, et sileant secundum sensum legis consilium et iudicium exhibere contenti. 21.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 32:7)
In te omnium oculi diriguntur, domus tua et conversatio quasi in specula constituta magistra est publicae disciplinae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:36)
O si possemus in talem ascendere speculam, de qua universam terram sub nostris pedibus cerneremus!
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 18:3)
prima enim a Punico litore quasi arx et specula procurrit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 21:2)
Inter haec rei publicae vulnera et hos tumultus repente quasi captato tempore in lassos simul atque districtos subitus turbo Pontici belli ab ultima veluti specula septentrionis erupit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 5:1)
Adde situs ipsius formidinem, vergentia in unum hinc Hispaniae, inde Mauritaniae litora, mare et intestinum et externum inminentesque Herculis speculas, cum omnia undique simul proelio et tempestate saevirent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 76:2)
Et illi Pacoro duce, regio iuvene, dispulerant Antoniana praesidia;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB VENTIDIO 4:1)
nam dispulsa suo de coetu materiai copia ferretur magnum per inane soluta, sive adeo potius numquam concreta creasset ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 25:4)
Vix proelia Caesar Senserat, elatus specula quae prodidit ignis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:9)
scopulum id est speculam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1804)
et quando speculationem significamus, generis est feminini, ut specula Misenus ab alta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1805)
dispulerat segregaverat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5121)
nam hoc est quod ait 'dispulit', id est dispersit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5382)
inmanibus oris] non de suo regno ait, sed illas oras significat, quas Ilioneus ait per invia saxa dispulit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6163)

SEARCH

MENU NAVIGATION