라틴어 문장 검색

Est in Africa consuetudo incolarum, ut in agris et in omnibus fere villis sub terra specus frumenti condendi gratia clam habeant, atque id propter bella maxime hostiumque subitum adventum praeparant.
(카이사르, 아프리카 전기 65:1)
Alexandrea est fere tota suffossa specusque habet a Nilo pertinentis, quibus aqua in privatas domos inducitur, quae paulatim spatio temporis liquescit ac subsidit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 5:1)
qui distributi munitionum tuendarum causa vicatim ex privatis aedificiis specubus ac puteis extracta aqua utebantur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 5:7)
Intersaeptis enim specubus atque omnibus urbis partibus exclusis quae ab ipso tenebantur, aquae magnam vim ex mari rotis ac machinationibus exprimere contendit:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 6:2)
Cum post labores sub platani voles virentis umbra vel gelido specu torrentiorem fallere Sirium et membra somno fessa resolveris:
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:9)
veniant praerupta Pachyno aequora, laxatis subsidant Syrtibus urbes.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:87)
ille licet sese praetentis Syrtibus armet oppositoque Atlante tegat, licet arva referta anguibus et solis medios obiecerit aestus:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:206)
pro nobis nihil ille pati nullumque recusat discrimen temptare sui, non dura viarum, non incerta maris, Libyae squalentis harenas audebit superare pedes madidaque cadente Pleiade Gaetulas intrabit navita Syrtes.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:271)
non dubio Syrtis cunctabitur aestu.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:218)
clarescit Etruscum litus et accenso resplendent aequore Syrtes.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:296)
stipantur Numidae campi, stant pulvere Syrtes Gaetulae, Poenus iaculis obtexitur aër.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:134)
Tyrrhenum poteras cunctis transmittere signis et ratibus Syrtes, Libyam complere maniplis;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:173)
mihi cursus anhelas tenditur ad Syrtes, mecum Dictynna Lycaste et comes Opis eat;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:140)
Sed utcunque fabricatum est, si semper influente gurgite riget, habere debet specus iuxta solum, eorumque alios simplices, et rectos, quo secedant squamosi greges, alios in cochleam retortos, nec nimis spatiosos, in quibus muraenae delitescant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 2:1)
Multi putant in eiusmodi stagnis longos piscibus recessus et flexuosos in lateribus specus esse fabricandos, quo sint opaciores aestuantibus latebrae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION