라틴어 문장 검색

Progressusque aliquantum, iuxta Addense municipium comperit, dissonas cultu et sermonum varietate, nationes plurimas unum spirantibus animis, immanium exordia concitare bellorum, adigente hortanteque maxima spe praemiorum, sorore Firmi nomine Cyria, quae abundans divitiis, et destinatione feminea, nisibus magnis instituit iuvare germanum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 28:1)
His et eius modi gloriosis actibus exsultans amplissimus ductor, ipsum otii turbatorem petebat valido virium nisu, ideoque prope munimentum nomine Medianum diu consistens, per multas prudentesque sententiarum vias eundem sibi prodi posse sperabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 45:1)
Proinde parumper lenito pavore, ad arripienda quae urgebant acri nisu adsurgens, retersit obrutas ruderibus fossas, murorumque maximam partem, pacis diuturnitate contemptam et subversam, ad usque celsarum turrium minas expediit, studio aedificandi coalitus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 11:1)
Eoque omnium acerrimos facile dixeris bellatores, quod procul missilibus telis, acutis ossibus pro spiculorum acumine, arte mira coagmentatis, et distantiis decursis comminus ferro sine sui respectu confligunt, hostisque dum mucronum noxias observant, contortis laciniis illigant, ut laqueatis resistentium membris, equitandi vel gradiendi adimant facultatem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 9:1)
Non minus urentes mittit formica sagittas, Et sua non modicum spicula fellis habent:
(ANONYMUS NEVELETI, De musca et formica 40:10)
Denique agnito salutari praesidio, pronus spei, quantum extensis prioribus pedibus anniti poteram, insurgo valida et cervice prolixa nimiumque porrectis labiis, quanto maxime nisu poteram corollas appetebam.
(아풀레이우스, 변신, 3권 24:2)
"sed dudum scilicet omnium bipedum nequissimus Chryseros vigilans et singula rerum sentiens, lenem gradum et obnixum silentium tolerans paulatim arrepit, grandique clavo manum ducis nostri repente nisu fortissimo ad ostii tabulam offigit et exitiabili nexu patibulatum relinquens gurgustioli sui tectum ascendit atque inde contentissima voce clamitans rogansque vicinos et unumquemque proprio nomini ciens et salutis communis admonens, diffamat incendio repentino domum suam possideri:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:12)
"Novaculam praeacutam, appulsu etiam palmulae lenientis exasperatam, tori qua parte cubare consuesti latenter absconde lucernamque concinnem completam oleo claro lumine praemicantem subde aliquo claudentis aululae tegmine, omnique isto apparatu tenacissime dissimulate, postquam sulcatos intrahens gressus cubile solitum conscenderit iamque porrectus et exordio somni prementis implicatus altum soporem flare coeperit, toro delapsa nudoque vestigio pensilem gradum pullulatim minuens, caecae tenebrae custodia liberata lucerna, praeclari tui facinoris opportunitatem de luminis consilio mutuare et ancipiti telo illo audaciter, prius dextera sursum elata, nisu quam valido noxii serpentis nodum cervicis et capitis abscinde."
(아풀레이우스, 변신, 5권158)
"quae dum insatiabili animo Psyche, satis et curiosa, rimatur atque pertrectat et mariti sui miratur arma, depromit unam de pharetra sagittam et puncto pollicis extremam aciem periclitabunda frementis etiam nunc articuli nisu fortiore pupugit altius, ut per summam cutem roraverint parvulae sanguinis rosei guttae:"
(아풀레이우스, 변신, 5권177)
Et alacri statim nisu lorum, quo fueram destinatus abrumpo, meque quadripedi cursu proripio, nec tamen acutulae anus milvinos oculos effugere potui:
(아풀레이우스, 변신, 6권 5:1)
nam cum me cursu proripueram fugiens acerbissimos incursus, vehementiore nisu spinarum feriebar;
(아풀레이우스, 변신, 7권 17:2)
Tunc de brachiorum suorum cita fatigatione conquesta, procurrit ad focum, ardentemque titionem gerens mediis inguinibus obtrudit, donec, solo quod restabat nisus praesidio, liquida fimo strictim egesta faciem atque oculos eius confoedassem.
(아풀레이우스, 변신, 7권 26:2)
hic lanceam, ille venabulum, alius gerebat spicula, fustem alius, sed et saxa, quae I salebrosa semita largiter subministrabat;
(아풀레이우스, 변신, 8권 4:7)
atque ut illis saepicule et intervocaliter clamantibus nullus respondit dominus, iam forem pulsare validius et, quod diligentissime fuerat oppessulata, maius peiusque aliquid opinantes, nisu valido reducto vel diffracto cardine tandem patefaciunt aditum.
(아풀레이우스, 변신, 9권 27:7)
nam telum transvectum atque ex maxima parte pone tergum elapsum soloque nisus violentia defixum rigore librato suspenderat corpus.
(아풀레이우스, 변신, 9권 34:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION